Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0345
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 346 [346]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0345

OCR

322 LETTERS OF ERASMUS [1516 Tam non refellunt et corrigunt quae perperam a nobis scripta censeant, sed hoc ipsum damnant scripsisse. Fas esse negant tentare quicquam huiusmodi nisi ex autoritate concilii generalis. At istoc quid iniquius? Ipsi cotidie deprauant sacros codices, sola inscitia ac 30 temeritate in concilium adhibita : nobis non licebit ex veterum sententia restituere quod corruptum est, nisi totius orbis Christiani conuocato concilio? Adeo peiorem volunt esse conditionem mendum submouentis quam inuehentis, bene merentis sua industria quam male merentis sua incogitantia. Verum illud mihi respondeant velim, haec ipsa quae illis tantopere placet aeditio, vtrum ab interprete suscepta fuit ex autoritate concilii generalis, an prius aedita ac deinde iudicio Patrum comprobata? Prius scriptam opinor, postea comprobatam. Atqui idem potest in hac mea euenire ; quod ipse tamen nec ambio nec postulo. Tametsi 40 ne id quidem concesserim. Mihi magis videtur vsu irrepsisse ac paulatim progressu temporis collegisse robur. Alioqui si publico concilii iudicio fuisset approbata traditaque, omnes ea communiter vsi fuissent. Nunc aliud citat Ambrosius, aliud Augustinus, aliud Hilarius, aliud Hieronymus. Imo nec huius aetatis exemplaria 35) 45 consentiunt. Quod si protinus actum putant de religione Christiana, si quid vsquam varie, etiam si nos dormissemus, iam illi periculo eramus obnoxii. ‘At vtuntur’ inquiunt, ‘hac aeditione Patrum synodi’. Veteresne an recentiores? Aut cur minus valere debeat veterum so conciliorum vsus quam recentium ? maxime quod ad hanc rem pertineat. Quamquam illud erat docendum, ea quae citantur in conciliorum actis a nostra emendatione dissidere. Quid quod pleraque synodorum acta Graeco sermone prodita fuerunt? Denique fieri potuit vt aliter ab illis citata mutarit aliquis ad hane nostram aeditionem, 55 id quod quotidie deprehendimus factum in Hieronymianis et Ambrosianis commentariis. Ante annos ferme viginti Lutetiae formis excudebantur sacrificiorum ac precum horariarum codices, iuxta ritum ecclesiae Treuerensis. At opifex qui literas gustarat modo, cum sen: tiret plaeraque dissonare, correxit omnia ad hane nostram aeditionem ; 6o idque ipse mihi confessus est, arbitrans se rem preclaram moliri, Iam non arbitror absurdum, si quid etiam fugiat generalo concilium, in his praesertim quae non attinent ad necessitatem salutis. 30. consilium N. 36. fuit F Corrig.: fuerit BH. 47. variet F. 49. Aut N: At B. 50. N: consiliorum B. 51. docendum F; donandum B. 60. arbitrans B: arbitratus H. 54. hanc nostram] The Vulgate. ing to thisuse in Paris during the time 58. Treuerensis] Í cannot find any of Erasmus’ residence there. Possibly Missal or book of Hours printed accord- no copy has survived.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1579 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1020.15 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0345.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0345.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit