OCR Output

294

LETTERS OF ERASMUS [1516

de lapide emptum ita potest demerere dominum suum vt ex seruo
fiat libertus.

35 Itaque non te remorabor nimium nota commemorando, posteaquam
istorum stratagematis mundus vndique plenus est. Quis enim fuit
vnquam eximiae indolis aut honesto loco natus aut opulentus puer,
quem isti non tentarint insidiis, cui non tetenderint retia, quem non
captarint dolis, frequenter insciis, nonnunquam et inuitis, parentibus?

4° Id quum sit quouis plagio sceleratius, tamen histriones pietatis
etiam titulum audent sceleri praetexere. Ad Christum, inquiunt,
etiam calcatis parentibus fugiendum est, et aduersus afflatum diuini
Spiritus nihil valet parentum autoritas: quasi vero Satanas non sit
et inter monachos, aut quasi quicunque cucullam accipiunt, affilati

45 sint Christi spiritu, quum multo maxima turba vel stultitia vel
inscitia vel desperatione vel ocii ventrisque studio ducatur. Quod
Deus iussit liberos parentibus obtemperare, extra controuersiam
est: quis spiritus instiget hominem ad monachismum, nec ipsi
certum est qui trahitur.

50 Hic vides quantum campum nobis aperiat locus communis, sed
non libet in eo commorari, quum quotidianis illaqueatorum queri¬
moniis omnium aures calleant. Equidem nolim improbare cuius¬
quam institutum, nec istis patrocinabor, qui vt incogitanter se
praecipitarunt in foueam, ita quod male coeperant peius relinquunt,

55 non ad libertatem sed ad peccandi licentiam fugientes. Caeterum
in tanta corporum et ingeniorum varietate non omnibus omnia
congruunt, neque quicquam accidere potest praeclaris ingeniis
infelicius quam vt in aliquod vitae genus vel arte inducantur vel
vi propellantur, vnde se non possint explicare. In hoc enim

6o potissimum sita est hominum felicitas, si quisque ad hoc applicetur
ad quod natura compositus est. Quosdam enim ad coelibatum aut
ad monachismum adigere nihilo felicius cedat quam si asinum
ducas ad certamen Olympicum aut bouem ad ceroma, vt aiunt.

Hoc praefatum esse sat est. Nunc accipe simul et optimi iuuenis

65 calamitatem et istorum plagiariorum detestandam improbitatem.
Atque hic rursus oro vt mihi te praebeas attentum. Vehementer
enim cupio tuo iudicio comprobari quod ago. Nam obsequii nonnun¬
quam poenituit: quod iudicio fit, nunquam non placet.

Duo fratres sunt, Florentius et hoc natu maior Antonius. Ad¬

zo modum pueri matre orbati sunt; pater aliquanto post decedens
exile quidem patrimonium reliquit, sed quod absoluendis studiis
abunde sufficeret, nisi cognatorum rapacitas, qui morienti aderant,
rem minuisset, Nam praesentis pecuniae ne pilus quidem repertus
est; attamen quod supererat in rebus soli aut in syngraphis, nec

75 perinde promptum harpyarum vnguibus, vtcunque satis erat perdi¬