OCR
294 LETTERS OF ERASMUS [1516 de lapide emptum ita potest demerere dominum suum vt ex seruo fiat libertus. 35 Itaque non te remorabor nimium nota commemorando, posteaquam istorum stratagematis mundus vndique plenus est. Quis enim fuit vnquam eximiae indolis aut honesto loco natus aut opulentus puer, quem isti non tentarint insidiis, cui non tetenderint retia, quem non captarint dolis, frequenter insciis, nonnunquam et inuitis, parentibus? 4° Id quum sit quouis plagio sceleratius, tamen histriones pietatis etiam titulum audent sceleri praetexere. Ad Christum, inquiunt, etiam calcatis parentibus fugiendum est, et aduersus afflatum diuini Spiritus nihil valet parentum autoritas: quasi vero Satanas non sit et inter monachos, aut quasi quicunque cucullam accipiunt, affilati 45 sint Christi spiritu, quum multo maxima turba vel stultitia vel inscitia vel desperatione vel ocii ventrisque studio ducatur. Quod Deus iussit liberos parentibus obtemperare, extra controuersiam est: quis spiritus instiget hominem ad monachismum, nec ipsi certum est qui trahitur. 50 Hic vides quantum campum nobis aperiat locus communis, sed non libet in eo commorari, quum quotidianis illaqueatorum querimoniis omnium aures calleant. Equidem nolim improbare cuiusquam institutum, nec istis patrocinabor, qui vt incogitanter se praecipitarunt in foueam, ita quod male coeperant peius relinquunt, 55 non ad libertatem sed ad peccandi licentiam fugientes. Caeterum in tanta corporum et ingeniorum varietate non omnibus omnia congruunt, neque quicquam accidere potest praeclaris ingeniis infelicius quam vt in aliquod vitae genus vel arte inducantur vel vi propellantur, vnde se non possint explicare. In hoc enim 6o potissimum sita est hominum felicitas, si quisque ad hoc applicetur ad quod natura compositus est. Quosdam enim ad coelibatum aut ad monachismum adigere nihilo felicius cedat quam si asinum ducas ad certamen Olympicum aut bouem ad ceroma, vt aiunt. Hoc praefatum esse sat est. Nunc accipe simul et optimi iuuenis 65 calamitatem et istorum plagiariorum detestandam improbitatem. Atque hic rursus oro vt mihi te praebeas attentum. Vehementer enim cupio tuo iudicio comprobari quod ago. Nam obsequii nonnunquam poenituit: quod iudicio fit, nunquam non placet. Duo fratres sunt, Florentius et hoc natu maior Antonius. Adzo modum pueri matre orbati sunt; pater aliquanto post decedens exile quidem patrimonium reliquit, sed quod absoluendis studiis abunde sufficeret, nisi cognatorum rapacitas, qui morienti aderant, rem minuisset, Nam praesentis pecuniae ne pilus quidem repertus est; attamen quod supererat in rebus soli aut in syngraphis, nec 75 perinde promptum harpyarum vnguibus, vtcunque satis erat perdi