OCR Output

266 LETTERS OF ERASMUS [1516

45 laudem, meliores literas adeo grauatim recipiat. Etenim si studia
quibus nune solenniter vtitur recta sunt, harum accessione non
obliterabuntur illa sed illustrabuntur; sin secus, magis etiam
optandum vt pro nothis syncera, pro friuolis vtilia succedant, et
iuxta Diomedis ac Glauci permutationem rà xaAkè roîs xpvroîs avrapet¬

5° Borra. Quis enim sanus recuset vel bona melioribus vel mala bonis
commutare ?

Hunc nostrum bidui laborem tibi visum est dicare, cum haud
quaquam me fugeret munusculum hoc longe infra tuam esse digni¬
tatem. Maiora merebatur ista eruditio, ista morum integritas

55 candorque, meliora flagitabat arctissima nostra familiaritas; verum
haec interim boni consulet humanitas tua, dum parantur tuis
meritis digniora. Tu, mi Caesari, fac pergas de literis ac saeculo
tuo benemereri et istam quoque laudem Coloniensi scholae addere.
Vere generoso Comiti Hermano Nouae aquilae aut, si Graece mauis,

60 Neaetio, bonarum literarum candidissimo Moecenati, multam ex me
salutem dicito.

Antuerpiae Anno. M.D, XVI. pridie Natalis Ioannis Baptistae.

414429. FROM ANDREW AMMONIUS.

Farrago p. 232. Westminster.
F. p. 359: HN: Lond. viii. 41: LB. 177. 26 June (1516).

ANDREAS AMMONIVS ERASMO S. D.

Coczrrem discessisse arbitratus, amico cuidam meo traiicienti et
Bruxellas (quo te venturum coniectaui) profecturo tres versus ad te
confestim dedi, vna cum exemplo literarum quas tibi iampridem
scripseram et per nostrum Paceum miseram ; quibus iunxeram Pon¬

5 tificis Max. ad te Breues appellatas. Alteras eiusdem exempli apud
me retinui, quas tibi per tuum coclitem nune mitto; sed Breue quo
idem Pont. Max. Regi te studiose commendat, tibi seruo, quoniam
tametsi isthic haberes, huc tamen esses relaturus, et circumlatum
posset excidere.

10 Aueo Germanicas gerras ex te audire: quanquam quid mirum si
terra illa quam Tacitus ‘informem, coelo asperam, tristem cultu
aspectuque, nisi si patria sit,’ tibi arrisit ? qui possis Riphaeos montes
serenare, feras et saxa mollire ; cui, si propius accedas, non minus
quam suo Orpheo Haemus aduletur; in quem nihil potest tam

428. 49. ac ad: et y’. Tois Xpuooîs ay: Tv xpvody BS. 62. M.D.XVI ay?
M.D.XVII Bò. 429. 10. si N: te E.
428. 49. Diomedis] Hom. Z7. 6. 236. 59. Hermano] Cf. Ep. 442. 34, 5.

429, 11. Tacitus] Germ. 2,