OCR
266 LETTERS OF ERASMUS [1516 45 laudem, meliores literas adeo grauatim recipiat. Etenim si studia quibus nune solenniter vtitur recta sunt, harum accessione non obliterabuntur illa sed illustrabuntur; sin secus, magis etiam optandum vt pro nothis syncera, pro friuolis vtilia succedant, et iuxta Diomedis ac Glauci permutationem rà xaAkè roîs xpvroîs avrapet5° Borra. Quis enim sanus recuset vel bona melioribus vel mala bonis commutare ? Hunc nostrum bidui laborem tibi visum est dicare, cum haud quaquam me fugeret munusculum hoc longe infra tuam esse dignitatem. Maiora merebatur ista eruditio, ista morum integritas 55 candorque, meliora flagitabat arctissima nostra familiaritas; verum haec interim boni consulet humanitas tua, dum parantur tuis meritis digniora. Tu, mi Caesari, fac pergas de literis ac saeculo tuo benemereri et istam quoque laudem Coloniensi scholae addere. Vere generoso Comiti Hermano Nouae aquilae aut, si Graece mauis, 60 Neaetio, bonarum literarum candidissimo Moecenati, multam ex me salutem dicito. Antuerpiae Anno. M.D, XVI. pridie Natalis Ioannis Baptistae. 414429. FROM ANDREW AMMONIUS. Farrago p. 232. Westminster. F. p. 359: HN: Lond. viii. 41: LB. 177. 26 June (1516). ANDREAS AMMONIVS ERASMO S. D. Coczrrem discessisse arbitratus, amico cuidam meo traiicienti et Bruxellas (quo te venturum coniectaui) profecturo tres versus ad te confestim dedi, vna cum exemplo literarum quas tibi iampridem scripseram et per nostrum Paceum miseram ; quibus iunxeram Pon5 tificis Max. ad te Breues appellatas. Alteras eiusdem exempli apud me retinui, quas tibi per tuum coclitem nune mitto; sed Breue quo idem Pont. Max. Regi te studiose commendat, tibi seruo, quoniam tametsi isthic haberes, huc tamen esses relaturus, et circumlatum posset excidere. 10 Aueo Germanicas gerras ex te audire: quanquam quid mirum si terra illa quam Tacitus ‘informem, coelo asperam, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit,’ tibi arrisit ? qui possis Riphaeos montes serenare, feras et saxa mollire ; cui, si propius accedas, non minus quam suo Orpheo Haemus aduletur; in quem nihil potest tam 428. 49. ac ad: et y’. Tois Xpuooîs ay: Tv xpvody BS. 62. M.D.XVI ay? M.D.XVII Bò. 429. 10. si N: te E. 428. 49. Diomedis] Hom. Z7. 6. 236. 59. Hermano] Cf. Ep. 442. 34, 5. 429, 11. Tacitus] Germ. 2,