OCR Output

413] TO JOHN FISHER 245

logica palaestra exercitatissimus; vterque Graecis literis sedulo dat 15
operam. Huic simillimum repperi Maguntiae theologum et Colo¬
niensem suffraganeum.

Vt reliquos omittam, Episcopus Basiliensis, vir grandaeuus, vitae
integerrimae et impense doctus, quid non humanitatis in me contulit ?
quid non obtulit? Cum omnia recusarem, coegit tamen vt equum 20
acciperem, quem mox vrbem egressus quinquaginta florenis aureis
reuendere potuissem. Dux Bauariae Hernestus misso huius rei
gratia Basileam vsque nuncio ducentos obtulit aureos annue praeter
sacerdotiorum spem, praeter munera magnifica, tantum vt Angelopoli
(ea est Bauariae schola) viuerem. Idem fecit episcopus quidam Ger- 25
manus, cuius cognomen in praesentia non succurrit. Sed desino
gloriari, cum huiusmodi permulta verissime queam referre. Scio me
nihil horum promereri, et tamen gaudeo nostras qualescunque vigilias
non displicere bonis. Multi legunt hac occasione diuinas literas,
nunquam alias lecturi, quod ipsi fatentur ; complures graecari coepe- 30
runt, imo passim.

Diuus Hieronymus proximo mercatu Francfordiensi totus prodibit.
Nunc per hunc Petrum vnoculum hac de causa meo sumptu meoque
periculo missum mitto Archiepiscopo Cantuariensi quatuor Episto¬
larum volumina; quorum copiam ille tibi lubens fecerit. Ad diuum 35
Audomarum vsque perueneram, in Angliam traiecturus ; sed febricula
oborta fecit quo minus me committerem nauigationi. Cum licebit,
aliqua declarabo me non omnino immemorem tantae tamque effusae
in me beneficentiae. Princeps Carolus ad regna nouem et decem (vt
ferunt) accersitur. Mira felicitas; at precor vb ea nostrae quoque 40 ý Il
patriae sit felix, non solum Principi. Cum Basilea relicta per Lotha¬
ringiam iter facere pararem, passim obuios habui milites, vidi rusticos
supellectilem in proxima oppidula comportare. Rumor erat Lotha¬
ringos adoriri velle, sed incertum erat a quo mitterentur. Mihi
subolet a Caesare dimissos quaerere qui salarium illius vice dependat. 45
O miros Christianorum principum lusus! Sic tumultuamur, sic
kußeúopev, et tamen Christiani nobis videmur, Verum haec mihi
meique similibus tantum deplorare licet. At vtinam omnes ponti¬
fices, omnes cardinales, omnes magnates, omnes theologi in hoc con¬

16. theologum add. H. 35. tibi add. F. 39. vt ferunt add. P.

16. Coloniensem] Theodorie Wich- 24. Angelopoli] Ingolstadium: E.
wael (+1519) of Calcar, near Cleve; in marg.

an Augustinian, who had been Suf- 25. episcopus quidam] Emser (Ep.

fragan Bp. of Cologne and therewith 527 introd.) can hardly be intended.

titular Bp. of Cyrene since ¢. 1504. 34. Archiepiscopo] Cf. Ep. 439. 5.
22, Hernestus] Cf. Ep. 386. 17 n. 39. regna nouem et decem] Aragon

Ernestus : E in marg. and Castile seem to be meant.