OCR
413] TO JOHN FISHER 245 logica palaestra exercitatissimus; vterque Graecis literis sedulo dat 15 operam. Huic simillimum repperi Maguntiae theologum et Coloniensem suffraganeum. Vt reliquos omittam, Episcopus Basiliensis, vir grandaeuus, vitae integerrimae et impense doctus, quid non humanitatis in me contulit ? quid non obtulit? Cum omnia recusarem, coegit tamen vt equum 20 acciperem, quem mox vrbem egressus quinquaginta florenis aureis reuendere potuissem. Dux Bauariae Hernestus misso huius rei gratia Basileam vsque nuncio ducentos obtulit aureos annue praeter sacerdotiorum spem, praeter munera magnifica, tantum vt Angelopoli (ea est Bauariae schola) viuerem. Idem fecit episcopus quidam Ger- 25 manus, cuius cognomen in praesentia non succurrit. Sed desino gloriari, cum huiusmodi permulta verissime queam referre. Scio me nihil horum promereri, et tamen gaudeo nostras qualescunque vigilias non displicere bonis. Multi legunt hac occasione diuinas literas, nunquam alias lecturi, quod ipsi fatentur ; complures graecari coepe- 30 runt, imo passim. Diuus Hieronymus proximo mercatu Francfordiensi totus prodibit. Nunc per hunc Petrum vnoculum hac de causa meo sumptu meoque periculo missum mitto Archiepiscopo Cantuariensi quatuor Epistolarum volumina; quorum copiam ille tibi lubens fecerit. Ad diuum 35 Audomarum vsque perueneram, in Angliam traiecturus ; sed febricula oborta fecit quo minus me committerem nauigationi. Cum licebit, aliqua declarabo me non omnino immemorem tantae tamque effusae in me beneficentiae. Princeps Carolus ad regna nouem et decem (vt ferunt) accersitur. Mira felicitas; at precor vb ea nostrae quoque 40 ý Il patriae sit felix, non solum Principi. Cum Basilea relicta per Lotharingiam iter facere pararem, passim obuios habui milites, vidi rusticos supellectilem in proxima oppidula comportare. Rumor erat Lotharingos adoriri velle, sed incertum erat a quo mitterentur. Mihi subolet a Caesare dimissos quaerere qui salarium illius vice dependat. 45 O miros Christianorum principum lusus! Sic tumultuamur, sic kußeúopev, et tamen Christiani nobis videmur, Verum haec mihi meique similibus tantum deplorare licet. At vtinam omnes pontifices, omnes cardinales, omnes magnates, omnes theologi in hoc con16. theologum add. H. 35. tibi add. F. 39. vt ferunt add. P. 16. Coloniensem] Theodorie Wich- 24. Angelopoli] Ingolstadium: E. wael (+1519) of Calcar, near Cleve; in marg. an Augustinian, who had been Suf- 25. episcopus quidam] Emser (Ep. fragan Bp. of Cologne and therewith 527 introd.) can hardly be intended. titular Bp. of Cyrene since ¢. 1504. 34. Archiepiscopo] Cf. Ep. 439. 5. 22, Hernestus] Cf. Ep. 386. 17 n. 39. regna nouem et decem] Aragon Ernestus : E in marg. and Castile seem to be meant.