OCR Output

391] FROM NICHOLAS BASELL 203

dixisse arbitreris velim) Erasmicis lucubrationibus dulcius, nihil
tersius, sapidius nihil ; quodque memoriam ipsam de transactis adeo 30
refricet, de praesentibus autem et quae sub ipsis oculis versantur
ita reficiat, ingenium recreet, animum exhilaret, quam que tua ex
officina tuaque incude cum docte, tum perpolitissime vel elucubrata
vel elaborata in lucem prodiere. Qualia sunt ipsa tua Moria, Adagia,
Similitudines, Verborum Copia et omne illud quod tu hercle de 35
Graecis etiam litteris, non æepihpdorps sed vindex ac iudex plane
iustissimus, ad solem tenus es interpretatus; in quis Gorgiam,
Demosthenem, Isocratem, Aeschinem ac reliquos Graece litteraturae
praestantissimos monarchas, etsi non superare, tamen aequare videris.

O felix iam nunc Germania! quae te vno atque solo Germano veterem 40
Latinae linguae barbariem explodere, abstergere, abradere, ac cum
Ttalis, hominibus alioqui gloriole cupidissimis, iam manus conserere
ausit: siquidem nemo est qui Erasmi nomen suppeditare, doctrinam
floccipendere, multiiugam scientiam eloquentiae salibus nitidissime
inspersam nauci facere possit, nisi si vel Zoilus aut litterarum homo 45
vacuus bonarum siet. Manet enim ac manebit post fata laus
perpes, gloria decusque tibi; quod hac vna quidem omnium iudicio
doctiorum elaboratissima diui Hieronymi operum castigatione par¬
turies, cum per orbis vniuersi climata bibliothece omnes Erasmi celebre
nomen nunquam intermoriturum retinent, atque in astra vsque tollent. 50
Hoc tu tibi vnus atque solus post multos iure quodam memoriale per¬
petuum non iniuria vendicabis, etiamsi ruperint aemuli vt ilia Codrus.
Tu, inquam, tu Germaniae decus, oculus, sol, ardens lucerna, quam sub
modio prauorum etiam inuidia si) poni contingeret, occultari tamen
haudquaquam poteris, quum nec superbis herbam Ttalis porrigere 55
nec crispatis palmas Gallis dare noueris. Velint igitur nolint indocti
blaterones, amusi, rabuli, nebulones, bicolorati theologistae, laudes
Erasmi praedicare debebunt, quando sacras vtriusque Instrumenti
litteras, quarum se ficte potius quam vere professores asseuerant, tua
opera, studio, labore, vigilia, ingenio, sudore in integrum restitutas 6o
viderint; quod si minus, nec tum quidem dignos quos etiam terra
sustineat iudicauero. Discedant igitur in infernum viuentes omni¬
genarum osores litterarum, a Cerbero frustulatim discerpendi, quo¬
niam digni sunt, abeantque in malam horam.

Sed hec missa velim. In reliquum, ego quod epistolaris angustiae 65

33- tuoque MS.: corr. LB. 36. mepippéorns soripsi : mapappäorns LE : Tepi¬
paces MS. 39. monarchas soripsi : Hanarchos MS. : ? Tlanarchos, 43.
suppeditare MS. : ? supplantare. 45. nauci LB: nausi MS. 49. climata LB :

climita MS. 58. linguae ab amanuensi post vtriusque deletum addidit LB, adiuncto
et N., scilicet Noui. 63. osoreres MS. : corr. LB.

52. Codrus] Cf. Verg. Ecl. 7. 26. sub modio] Cf. Matt. 5. 15, &c.
53. sol] Cf. Ep. 337. 110. 57. bicolorati] Cf. Ep. 349. 35 n.