OCR
391] FROM NICHOLAS BASELL 203 dixisse arbitreris velim) Erasmicis lucubrationibus dulcius, nihil tersius, sapidius nihil ; quodque memoriam ipsam de transactis adeo 30 refricet, de praesentibus autem et quae sub ipsis oculis versantur ita reficiat, ingenium recreet, animum exhilaret, quam que tua ex officina tuaque incude cum docte, tum perpolitissime vel elucubrata vel elaborata in lucem prodiere. Qualia sunt ipsa tua Moria, Adagia, Similitudines, Verborum Copia et omne illud quod tu hercle de 35 Graecis etiam litteris, non æepihpdorps sed vindex ac iudex plane iustissimus, ad solem tenus es interpretatus; in quis Gorgiam, Demosthenem, Isocratem, Aeschinem ac reliquos Graece litteraturae praestantissimos monarchas, etsi non superare, tamen aequare videris. O felix iam nunc Germania! quae te vno atque solo Germano veterem 40 Latinae linguae barbariem explodere, abstergere, abradere, ac cum Ttalis, hominibus alioqui gloriole cupidissimis, iam manus conserere ausit: siquidem nemo est qui Erasmi nomen suppeditare, doctrinam floccipendere, multiiugam scientiam eloquentiae salibus nitidissime inspersam nauci facere possit, nisi si vel Zoilus aut litterarum homo 45 vacuus bonarum siet. Manet enim ac manebit post fata laus perpes, gloria decusque tibi; quod hac vna quidem omnium iudicio doctiorum elaboratissima diui Hieronymi operum castigatione parturies, cum per orbis vniuersi climata bibliothece omnes Erasmi celebre nomen nunquam intermoriturum retinent, atque in astra vsque tollent. 50 Hoc tu tibi vnus atque solus post multos iure quodam memoriale perpetuum non iniuria vendicabis, etiamsi ruperint aemuli vt ilia Codrus. Tu, inquam, tu Germaniae decus, oculus, sol, ardens lucerna, quam sub modio prauorum etiam inuidia si) poni contingeret, occultari tamen haudquaquam poteris, quum nec superbis herbam Ttalis porrigere 55 nec crispatis palmas Gallis dare noueris. Velint igitur nolint indocti blaterones, amusi, rabuli, nebulones, bicolorati theologistae, laudes Erasmi praedicare debebunt, quando sacras vtriusque Instrumenti litteras, quarum se ficte potius quam vere professores asseuerant, tua opera, studio, labore, vigilia, ingenio, sudore in integrum restitutas 6o viderint; quod si minus, nec tum quidem dignos quos etiam terra sustineat iudicauero. Discedant igitur in infernum viuentes omnigenarum osores litterarum, a Cerbero frustulatim discerpendi, quoniam digni sunt, abeantque in malam horam. Sed hec missa velim. In reliquum, ego quod epistolaris angustiae 65 33- tuoque MS.: corr. LB. 36. mepippéorns soripsi : mapappäorns LE : Tepipaces MS. 39. monarchas soripsi : Hanarchos MS. : ? Tlanarchos, 43. suppeditare MS. : ? supplantare. 45. nauci LB: nausi MS. 49. climata LB : climita MS. 58. linguae ab amanuensi post vtriusque deletum addidit LB, adiuncto et N., scilicet Noui. 63. osoreres MS. : corr. LB. 52. Codrus] Cf. Verg. Ecl. 7. 26. sub modio] Cf. Matt. 5. 15, &c. 53. sol] Cf. Ep. 337. 110. 57. bicolorati] Cf. Ep. 349. 35 n.