OCR Output

374] FROM JOHN CAESARIUS 173

IOANNES CESAREVS ERASMO ROTERODAMO SALVTEM.

Qvorres memoria mecum repeto tuos istos labores summos et lu¬
cubrationes proculdubio ingentes, quibus scilicet bonas litteras ac ne
illas quidem infimas reparare atque iuuare satagis pergisque foelicis¬
sime, vix dici potest quanta me teneat admiratio tui, dignissime
vir; cum quo quod familiaritatem mihi nuper inire contigerat, cum
apud nos Coloniae esses, non paruam (sic mihi crede) felicitatis meae
partem, qualem quidem in hoc vitae salo homines assequi possunt,
reputo. Nam quid felicius his nostris temporibus obtingere potuit,
studiosis praesertim hominibus, quam tales tantosque viros iam
haberi, quorum opera incessabili et industria incredibili ea studia in
lucem iam demum prodeant rursus ? quibus (proh pudor!) diu neglectis
nescio quae absurda interim monstra, non modo in prophanis (vt ita
dixerim) et secularibus litteris verumetiam (ob quod maxime do¬
lendum erat) in diuinis, imo vero et in ipsa religione nostra, quae
alioqui sincerissima existit, annis abhinc retroactis octingentis vel
amplius suborta sint. Non dubito quin fato aliquo aut certe diuino
potius nutu istud ita eueniat, vt monstra ista abs te veluti altero
Hercule nec non et ab aliis quibusdam pari quidem conatu, etsi
non eadem felicitate, eliminentur, exterminentur ac neci demum
dedantur.

Admonerem profecto te vt pergeres sicut coepisti, nisi certo scirem
te tua sponte ad hanc rem animum prorsus induxisse. Illud ta¬
men non omittam significare tibi, quod mirabili voto tuae quotidie
ferme expectantur lucubrationes ac ab omnibus mirifice commen¬
dantur et sine inuidia, ab iis quoque qui monstra adhuc talia partu¬
riunt, assueti haud aliud quippiam parere. Quod quis nescit iure
inter memorabilia referendum? Itaque quanta te gloria in poste¬
rum et post mortem maneat, quae omnia maiora facere solet, nec ipse
quidem coniicere poteris. At nos Deum Optimum Maximum oramus
sedulo, speroque quod exorabimus, vt longum valeas. Vale optime.

Coloniae iii Nonas Decemb.

Audio Glareanum, virum non parum doctum, ex Italia reuertisse
atque iam nunc inter vos versari: qua sane in re me multo est
felicior, etsi alias vices eius ob insperatum casum doleo. Hunc oro
vt humanissime meo nomine saluere iubeas; cui profecto et iam
seripsissem ego, et me per litteras vicunque gratum exhibuissem, si
per ocium licuisset. Nam haec vix scribere ad te potui, sero monitus
adesse eum qui hasce ad te meas litteras vel potius ineptias ferret.

6. Coloniae] There is nothing to the journey to England or on the
show whether the visit was made on return; see pp. 67 and 90.

H
Q

M
or

20

D
ou

30

35