OCR
374] FROM JOHN CAESARIUS 173 IOANNES CESAREVS ERASMO ROTERODAMO SALVTEM. Qvorres memoria mecum repeto tuos istos labores summos et lucubrationes proculdubio ingentes, quibus scilicet bonas litteras ac ne illas quidem infimas reparare atque iuuare satagis pergisque foelicissime, vix dici potest quanta me teneat admiratio tui, dignissime vir; cum quo quod familiaritatem mihi nuper inire contigerat, cum apud nos Coloniae esses, non paruam (sic mihi crede) felicitatis meae partem, qualem quidem in hoc vitae salo homines assequi possunt, reputo. Nam quid felicius his nostris temporibus obtingere potuit, studiosis praesertim hominibus, quam tales tantosque viros iam haberi, quorum opera incessabili et industria incredibili ea studia in lucem iam demum prodeant rursus ? quibus (proh pudor!) diu neglectis nescio quae absurda interim monstra, non modo in prophanis (vt ita dixerim) et secularibus litteris verumetiam (ob quod maxime dolendum erat) in diuinis, imo vero et in ipsa religione nostra, quae alioqui sincerissima existit, annis abhinc retroactis octingentis vel amplius suborta sint. Non dubito quin fato aliquo aut certe diuino potius nutu istud ita eueniat, vt monstra ista abs te veluti altero Hercule nec non et ab aliis quibusdam pari quidem conatu, etsi non eadem felicitate, eliminentur, exterminentur ac neci demum dedantur. Admonerem profecto te vt pergeres sicut coepisti, nisi certo scirem te tua sponte ad hanc rem animum prorsus induxisse. Illud tamen non omittam significare tibi, quod mirabili voto tuae quotidie ferme expectantur lucubrationes ac ab omnibus mirifice commendantur et sine inuidia, ab iis quoque qui monstra adhuc talia parturiunt, assueti haud aliud quippiam parere. Quod quis nescit iure inter memorabilia referendum? Itaque quanta te gloria in posterum et post mortem maneat, quae omnia maiora facere solet, nec ipse quidem coniicere poteris. At nos Deum Optimum Maximum oramus sedulo, speroque quod exorabimus, vt longum valeas. Vale optime. Coloniae iii Nonas Decemb. Audio Glareanum, virum non parum doctum, ex Italia reuertisse atque iam nunc inter vos versari: qua sane in re me multo est felicior, etsi alias vices eius ob insperatum casum doleo. Hunc oro vt humanissime meo nomine saluere iubeas; cui profecto et iam seripsissem ego, et me per litteras vicunque gratum exhibuissem, si per ocium licuisset. Nam haec vix scribere ad te potui, sero monitus adesse eum qui hasce ad te meas litteras vel potius ineptias ferret. 6. Coloniae] There is nothing to the journey to England or on the show whether the visit was made on return; see pp. 67 and 90. H Q M or 20 D ou 30 35