CARMEN tuum, eruditissime Sapide, tam vnice placuit toti sodalitio
quam tu illi vnice charus es. Mihi sane vt non fuit ingratum, ita
voluptati esse non potuit. Neque enim ynius est hominis delectari et
erubescere, nisi mihi forsitan adeo nihil oris esse credis, vt ista tua
5 praeconia citra ruborem legere queam. Verum est quod tecum ex¬
postulem. Tot eruditis iuxtaque candidis amicis meam consuetu¬
dinem gratularis, nec mihi vicissim de illorum gratularis contubernio,
quasi minus sim ipse felix hoc nomine quam illi. Nam mihi prorsus
in amoenissimo quopiam Museo versari videor; vt ne dicam eruditos
10 tam multos, et eruditos tam non vulgari more. Nemo Latine nescit,
nemo Graece nescit, plaerique et Hebraice sciunt; hic in historiae
cognitione praecellit, ille callet theologiam ; hic mathematices peritus
est ; alius antiquitatis studiosus, ille iuris consultus. Iam hoc quam
sit rarum ipse nosti. Mihi certe hactenus non contigit in aeque
15 felici versari contubernio. Verum vt haec sileantur, qui candor
omnium, quae festiuitas, quae concordia? Vnum omnibus animum
esse iures.
Nec est quod complores te ab hac mensa abesse ; vt Platonis more
loquar, tam ades quam qui maxime. Nullum prandium, nulla coena,
20 nulla ambulatio, nulla confabulatio sine Sapido nobis agitur. Porro
sortem tuam, vt laboriosam esse non negauerim, ita tragicam vt tu
vocas aut deplorandam esse prorsus inficior. Ludi litterarii magistrum
esse proximum regno munus est. An tu putas sordidam esse functio¬
nem primam illam aetatem tuorum ciuium optimis litteris et Christo
25 Statim imbuere totque probos et integros viros patriae tuae reddere ?
Stultorum opinione humilius est, re longe splendidissimum. Etenim
si ethnicis quoque semper praeclarum magnificumque fuit de republica
bene mereri, (dicam audacter) nemo melius de ea meretur quam rudis
pueritiae formator, modo doctus et integer ; quae duo sic in te paria
30 sunt vt nesciam vtro teipsum superes. Iam quod in salario dimi¬
1. Carmen] 44 sodales Erasmo Rotero- with six months’ notice at the end on
damo consuetudine iunctissimos Ioannes either side: see Striiver, Die Schule zw
Sapidus Sletstadiensis Germanus. O1. f°. 08. Schlettstadt, p. 38. It is possible that
21. tragicam] me quaesequiturtragi- he had recently received notice from
cis Rhamnusia fatis’ : Carmen Sapidi. the Town Council that his salary
30. in salario] Sapidus’s appointment would be reduced on the renewal of
was for four years from 12 Feb. 1512 the appointment.