OCR
154 LETTERS OF ERASMUS [1515 Dr. Reich regards this letter as an answer to Ep. 399, which is accompanied by a poem ; but the references in ll. 1 and 21 show clearly that the poem here answered is that which precedes this letter in the early editions. ] ERASMVS IOANNI SAPIDO LIBERALIVM ARTIVM DOCTORI S. D. CARMEN tuum, eruditissime Sapide, tam vnice placuit toti sodalitio quam tu illi vnice charus es. Mihi sane vt non fuit ingratum, ita voluptati esse non potuit. Neque enim ynius est hominis delectari et erubescere, nisi mihi forsitan adeo nihil oris esse credis, vt ista tua 5 praeconia citra ruborem legere queam. Verum est quod tecum expostulem. Tot eruditis iuxtaque candidis amicis meam consuetudinem gratularis, nec mihi vicissim de illorum gratularis contubernio, quasi minus sim ipse felix hoc nomine quam illi. Nam mihi prorsus in amoenissimo quopiam Museo versari videor; vt ne dicam eruditos 10 tam multos, et eruditos tam non vulgari more. Nemo Latine nescit, nemo Graece nescit, plaerique et Hebraice sciunt; hic in historiae cognitione praecellit, ille callet theologiam ; hic mathematices peritus est ; alius antiquitatis studiosus, ille iuris consultus. Iam hoc quam sit rarum ipse nosti. Mihi certe hactenus non contigit in aeque 15 felici versari contubernio. Verum vt haec sileantur, qui candor omnium, quae festiuitas, quae concordia? Vnum omnibus animum esse iures. Nec est quod complores te ab hac mensa abesse ; vt Platonis more loquar, tam ades quam qui maxime. Nullum prandium, nulla coena, 20 nulla ambulatio, nulla confabulatio sine Sapido nobis agitur. Porro sortem tuam, vt laboriosam esse non negauerim, ita tragicam vt tu vocas aut deplorandam esse prorsus inficior. Ludi litterarii magistrum esse proximum regno munus est. An tu putas sordidam esse functionem primam illam aetatem tuorum ciuium optimis litteris et Christo 25 Statim imbuere totque probos et integros viros patriae tuae reddere ? Stultorum opinione humilius est, re longe splendidissimum. Etenim si ethnicis quoque semper praeclarum magnificumque fuit de republica bene mereri, (dicam audacter) nemo melius de ea meretur quam rudis pueritiae formator, modo doctus et integer ; quae duo sic in te paria 30 sunt vt nesciam vtro teipsum superes. Iam quod in salario dimigo. nesciam F Corrig. : nescias C. C? : superas 01. 1. Carmen] 44 sodales Erasmo Rotero- with six months’ notice at the end on damo consuetudine iunctissimos Ioannes either side: see Striiver, Die Schule zw Sapidus Sletstadiensis Germanus. O1. f°. 08. Schlettstadt, p. 38. It is possible that 21. tragicam] me quaesequiturtragi- he had recently received notice from cis Rhamnusia fatis’ : Carmen Sapidi. the Town Council that his salary 30. in salario] Sapidus’s appointment would be reduced on the renewal of was for four years from 12 Feb. 1512 the appointment.