353] FROM JOHN SAPIDUS 143
ingratos mori quam assiduo (non sine famae quoque dispendio) com¬
pensandi studio flagrare atque torqueri.
Sed heus, celeberrime vir, nec te lateat quomodo sibiipsi gratuletur
et blandiatur mea pubes, quod relictis iam nunc aliorum ambagibus,
tuo ductu ad veram Latinitatis cognitionem tuto peruenire possit.
Ego Frobennio pecuniam fideliter congerere paratus sum pro libellis,
quem nomine nostro salutare digneris; Beatum quoque meum, cui ob
repentinam abitionem nuncii scribere non potui. Ammorbachii sint
quoque salui, nec non Ioannes Anglus tuus, adulescens ob praestan¬
tissimam indolem Erasmiana consuetudine admodum dignus. Vale,
maximum totius orbis decus, tui Sapidi nonnunquam memor.
Raptissime ex Selestadio pridie Idus Septemb.
Wimphlingi vetuli te tempora cana salutant,
Et mea casta meus Margaris vnus amor.
Deventer MS. 91, f. 156 v°. Schlettstadt.
LB, App. 32. 15 September 1515.
[Oecolampadius arrived in Basle on 21 Sept. 1515 (Ep. 358. 5 n.) and spent the
winter in helping Erasmus with the Nowwm Instrumentum. See his commendatory
letter printed at the end of the Annotationes, Basle, Froben, 1 March 1516. ]
IOANNES SAPIDVS DOMINO ERASMO S. D.
Qvi tibi hasce meas litteras reddit, praestantissime vir, dignus est
vt alloquio tuo perfruatur, partim quod moribus atque litteris maxime
sit ornatus, partim quod nihil aeque videre contendit ac Erasmianos
vultus, id est viri omnium doctissimi. Huic nomen est Icolampadio ;
quo facile in confesso est eum Graecorum litteratura non indoctum.
Sed et quantam rei theologicae peritiam habeat vel hinc constare
potest, quod lucubrationes componere solitus sit, vt longe eruditas,
ita plane a Deo non alienas. Accedit et his hominis Hebraei ser¬
monis cognitio non omnino triuialis. Tu eum ita excipere velis, vt
is sentiat insipidas Sapidi litteras quicquam ponderis apud te habuisse.
Wimphelingus noster te plurimum salutat. Te quoque non pigeat
Rhenanum et Ammorbachios et Frobenium meo nomine salutare.
Si muliebria admittis, salutat te quoque nostra Lucretia, qua mihi
nihil antiquius. Sed video te risu solutum.
Vale ex Selestadio 1515. 17 Cal. Octob.
358. 17. tuo ductu] in the De Constru- 21. Ioannes Anglus] Smith; cf.
ctione; cf. Ep. 341. Ep. 276 introd.