OCR
353] FROM JOHN SAPIDUS 143 ingratos mori quam assiduo (non sine famae quoque dispendio) compensandi studio flagrare atque torqueri. Sed heus, celeberrime vir, nec te lateat quomodo sibiipsi gratuletur et blandiatur mea pubes, quod relictis iam nunc aliorum ambagibus, tuo ductu ad veram Latinitatis cognitionem tuto peruenire possit. Ego Frobennio pecuniam fideliter congerere paratus sum pro libellis, quem nomine nostro salutare digneris; Beatum quoque meum, cui ob repentinam abitionem nuncii scribere non potui. Ammorbachii sint quoque salui, nec non Ioannes Anglus tuus, adulescens ob praestantissimam indolem Erasmiana consuetudine admodum dignus. Vale, maximum totius orbis decus, tui Sapidi nonnunquam memor. Raptissime ex Selestadio pridie Idus Septemb. Wimphlingi vetuli te tempora cana salutant, Et mea casta meus Margaris vnus amor. 354. FROM JOHN SAPIDUS. Deventer MS. 91, f. 156 v°. Schlettstadt. LB, App. 32. 15 September 1515. [Oecolampadius arrived in Basle on 21 Sept. 1515 (Ep. 358. 5 n.) and spent the winter in helping Erasmus with the Nowwm Instrumentum. See his commendatory letter printed at the end of the Annotationes, Basle, Froben, 1 March 1516. ] IOANNES SAPIDVS DOMINO ERASMO S. D. Qvi tibi hasce meas litteras reddit, praestantissime vir, dignus est vt alloquio tuo perfruatur, partim quod moribus atque litteris maxime sit ornatus, partim quod nihil aeque videre contendit ac Erasmianos vultus, id est viri omnium doctissimi. Huic nomen est Icolampadio ; quo facile in confesso est eum Graecorum litteratura non indoctum. Sed et quantam rei theologicae peritiam habeat vel hinc constare potest, quod lucubrationes componere solitus sit, vt longe eruditas, ita plane a Deo non alienas. Accedit et his hominis Hebraei sermonis cognitio non omnino triuialis. Tu eum ita excipere velis, vt is sentiat insipidas Sapidi litteras quicquam ponderis apud te habuisse. Wimphelingus noster te plurimum salutat. Te quoque non pigeat Rhenanum et Ammorbachios et Frobenium meo nomine salutare. Si muliebria admittis, salutat te quoque nostra Lucretia, qua mihi nihil antiquius. Sed video te risu solutum. Vale ex Selestadio 1515. 17 Cal. Octob. 854. 3. nihi MS, 358. 17. tuo ductu] in the De Constru- 21. Ioannes Anglus] Smith; cf. ctione; cf. Ep. 341. Ep. 276 introd. m 5 15