forma, quibus typis, quo ordine excudendum putaueritis ; scilicet vt
columna columnae respondeat, sintque intermixta omnia, Greca
Latinis et rursum Latina Graecis. Vereor plurimum, Erasme doctis¬
sime, ne vobis quidem haec figura procedente tempore non sit 10
placitura, atque id ob multas causas, quas ad te amicum optimum
placuit scribere; quod huic proposito tuo operi maximopere semper
fauerim, atque non possum non plurimum exultare quod eam diem,
qua sol ille mundo effulgebit, attigerim; deinde quod sciam non
molesto te animo accepturum, etiamsi paulo inconsultius atque im- 15
prudentius scripserim, cum minime ignores quo id fiat a me
animo.
Erit igitur hoc in primis, vt arbitror, ingratum his qui in litteris
Grecanicis nonnihil profecerunt, vtpote qui Latinis ad id negocii nihil
egeant. Sit praeter haec ea forma, vbi omnino Graeca sunt omnia, 20
tum pulchrior tum acceptior. Preterea si vel indoctis et rudibus
laborem hune deberi censes, et nonnihil accipient illi incommodi, si
a dextra semper impendeat Latina tralatio. Nam ille qui parum
doctus est, plus oculos in id quod nouit, quod didicit, quod intelligit,
coniicit quam in ea quae vel difficilia sunt vel prorsum incognita. 25
Ad hoc omnino fieri videmus, vt separata a Latinis Graeca facilius
percipiantur et haereant tenacius, videlicet in vno solo ingenio oc¬
cupato. Nec admodum grauis est labor, si quis Latina Grecis con¬
ferre velit, vel tantillum vertere foliorum, cum saepe accidat gratiorem
esse collationem quae labore facta felicius obuenerit. Iam vero sì zo
ea forma excudatur qua ab Aldo Gregorius Nasiansenus, quis erit
vspiam eruditorum profecturus in Italiam, in Gallias, in Britanniam,
qui non secum ferat Nouum Testamentum Graece vel, si fieri potest
siue comperiet, idem ipsum Latine in eodem volumine? quod nequit
fieri, si codex praemagnus fuerit formaque augusta. Neque etiam 3;
tantum afferret graciae, quantum vnumquodque suo repositum loco,
sua refulgens dignitate, sua maiestate decorum. Quid autem erit
illo magnificentius quam quod eruditi non offendantur ineruditorum
adminiculo, et ineruditi gaudeant, si adminiculo olim non sit opus ?
Possem multa obiicere, vnum tantum dispicio quod tu possis ob- 40
trudere, scilicet vt facilius Latina Graecis conferantur; quod mihi
melius probiusque fieri posse videtur, si primum Graeca (atque ea