OCR
62 LETTERS OF ERASMUS [1515 clemens Dominus non imputet quod admisit. Neque non beatus ille qui pietatis et charitatis officiis vitae superioris errata pensat; nam hunc in die iudicii a malo liberabit Dominus. Sed beatior est 40 quem diuinae legis intuitus ab omni vitiorum inquinamento custodierit immunem ; beatissimus autem quem hoc Psalmo describit, cui non solum contigit nullis inquinari vitiis, sed ita iugiter versatus est in praeceptis diuinis vt, cum ipse perpetua vitae floreat innocentia, tum aliis exemplo morum salutarique doctrina fructum pulcherrimum 45 afferat. Mitto igitur te tibi, hoc est Beatum Beato. Quid enim aliud magis quadrabat? praesertim cum tu vt ingenium nactus es nullis obnoxium vitiis, ita vitam pariter et famam ab omni vitiorum labe intactam tueri studes, tamque infatigabili studio versaris in optimis literis, vt 50 Christo tuos pulcherrimos conatus bene fortunante et ciuitatulae tuae iam tot egregiis ingeniis editis nobili non mediocre lumen ac decus addas, et spes sit fore vt toti Germaniae eum aliquando virum exhibeas, vt intelligant homines Beati vocabulum tibi non fortuito sed diuini numinis consilio contigisse. Proinde xeniolum hoc non solum 55 te commonefaciet Erasmi tui verum etiam teipsum tibi proponet. Faxit Deus Opt. Max. vt sicut hactenus studiorum societate dulcissime coniuncti fuimus, ita posthac aeternae veraeque beatitudinis consortio simul frui promereamur. Vale, amicorum optime. Apud diuum Audomarum. Anno x. D. xv. Idibus Aprilibus. 328. From BEATUS RHENANUS. Deventer MS. 91, f. 113. Basle. IMBATTE NONE 17 April 1515. [The date is confirmed by the mention of Seneca ; cf. Ep. 325. Conrad Resch, the Paris bookseller, was the bearer of the letter ; see Ep. 330. 14 n.] BEATVS RHENANVS ERASMO ROTERODAMO S. Seneca belle procedit, eloquentissime vir; duobus enim praelis imprimitur. Nesenus est admodum in recognoscendo diligens, atque vtinam in restituendo tam essem ego felix quam hic in olfaciendis erratis non est naris obesae. Ceterum cum exemplar sit adhuc 5 multis mendis deprauatum (quod ipse nosti), tuam vnius operam adhuc posceret. Incidi casu nuper in id caput quarti libri de Beneficiis, cuius hoc est initium: ‘Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret. Hero enim pulcherrima quaeque multis et aduentitiis comitata sunt dolis, sed 327. 49. studeas y. verseris y. 52. spes sit fore vt add. B. 328. 6. caput] 23. The xv° editions begin at Non ideo, and have the readings tempore and animum. The Venice edition of 1492 also has alligatis.