Cvm videamus, Beate optime, illiteratum etiam hominum vulgus
xeniolis vltro citroque missitatis necessitudines suas vicissim alere,
non putaui conuenire vt in optimarum literarum cultoribus haec
ciuilitatis et officii pars cessare videatur, praesertim in nobis quos
communis studiorum ardor tam arcta necessitudine copulauit vt s5
arctiore non possit. Nuper igitur cum itineris labore delassatis
equis dieculas aliquot apud diuum Audomarum cogerer subsidere, ne
tempus hoc omnino periret studiis, de parando tibi xeniolo coepi
cogitare, et commodum veniebat in mentem quod grauiter admonet
Seneca noster, cum primis esse dispiciendum non solum vti munus 10
dignum sit eo qui mittit, verum etiam aptum ei cui mittitur ; sic
enim fieri vt quae per se vilissima sunt, hoc ipso reddantur pre¬
ciosissima, quod commode fuerint delecta. Quid autem magis mitti
decuit ab homine theologo quam eximium aliquem flosculum ex
vernantissimis diuinarum literarum areolis decerptum? Quid autem 15
magis conueniebat mitti Beato quam ipsam vere beati formulam
diuini Spiritus penicillo depictam ? Diuinum plane cognomen, vt
quod hominis naturam superet. Vnde Graeci poetae numinibus hoc
ceu peculiare tribuere consueuerunt, pákapas 608 appellantes. Neque
prorsus in vllum mortalem tam eximii cognominis honor competit, 20
nisi qui sic insitus sit Christo vt iam veluti transfiguratus et vnum
cum illo factus, quemadmodum in ipsius immortalitatis, ita et in
tam egregii cognominis consortium ascisci mereatur. Nihil enim
magis abest a verae beatitudinis appellatione quam isti quos stultis¬
simum vulgus beatos appellat. Sic enim illis tribuit beatitudinem 25
vt tribuit et diuinitatem, vel turpiter errans vel turpius assentans.
Toties in mysticis literis iteratur hoc beati cognomen ; nec tamen
vsquam tributum offendimus opulento, nusquam monarchis, nusquam
Sardanapalis. Lego ‘Beatos qui timent Dominum, qui ambulant in
viis eius’. Lego ‘Beatum cui non imputauit Dominus peccatum’. 30
Lego ‘Beatum qui intelligit super egenum et pauperem’. Lego
‘Beatos immaculatos in via, qui ambulant in lege Domini’. Tot sunt
beatitudinis ordines, et tamen istorum dorep rv Meyapéwv oddels A6yos,
quemadmodum habet Graecorum prouerbium. Primus beatus ille
quem Dei timor a peccando cohibet. Rursum beatus et is qui pro- 35
lapsus quidem est in vitia, sed ita lachrymis commissa diluit vt ei