lf. ror) Et superiore praefatione satis, opinor, demonstratum est
nullum esse scriptorum genus quod non alicubi sit subditiciis huius¬
modi libris contaminatum. Num illud pium et candidum esse duces, 65
cuiuis indocto permittere vt quidlibet inuehat, deprauet quidlibet :
non permittere studiosis et eruditis vt quod suppositum fuerit
reiiciant, quod viciatum emendent? Sed illud fortassis exigis vt
hoc autoritate fiat episcoporum. O rem preposteram! Non in¬
dignantur. impostori qui citra vllius autoritatem viciauit ‘sacros 70
libros; in eos stomachantur qui citra totius ecclesie autoritatem
que viciata sunt corrigunt. Quanquam nos haud conamur preire
principibus ecclesie, sed illorum occupationes hac nostra qualicunque
adiuuamus opera. Admonemus, non decernimus ; indicamus, non
iudicamus. Neque quicquam addubito quin [et] illi vel potissimum 75
sint nostram comprobaturi sententiam. Sed odiosum est, inquiunt,
tot iam seculis recepta labefactare. At quid olim septuaginta editione
receptius? Nec tamen hane veritus est Hieronymus, frustra re¬
clamantibus cum Augustino quibusdam episcopis, sua interpretatione
corrigere. Quid illa de septuaginta cellulis fabula decantatius? At 8o
non dubitauit Hieronymus rem nulli non creditam, non solum
Augustino, mendacium appellare. An quicquam est hac Noui
Testamenti editione vulgatius? At quid decessit de pondere veritatis
euangelice, quod Laurentius, homo rhetoricus magis quam theologus,
locos aliquot reprehendit perperam ab interprete redditos? An 85
minore fide iam epistole Paulinae leguntur, quod earum editionem
hanc qua vulgo vtimur Iacobus Faber Stapulensis, vir non minus
integritate vite quam eruditione probandus, negauit esse Hieronymi,
quod Laurentium imitatus permulta mutauit vel deprauata vel male
reddita? Qua quidem in re nos quoque per idem tempus nauabamus 90
operam, ac mire factum est vt cum vterque de altero nesciret, tamen
ambo rem eandem eodem moliremur tempore, etiamsi [si] illius
anteuortit editio. Quae vtinam esset eiusmodi vt nostra quam
paramus prorsus superuacanea videri possit. Plurimum tribuo
Fabro vt viro non vulgariter erudito; veneror vt optimum, faueo 95
vt amicissimo. Verum si in prophanis rebus Aristoteles veritatis
potius quam amici Platonis rationem habendam esse iudicauit, multo
magis id par est facere in his litteris, quas inter sacras habemus, vt
ita dicam, sacratissimas. Nec hoc dixerim quod illius editionem