OCR Output

56 LETTERS OF ERASMUS [1515

Legit iterum atque iterum Faustus et difficile dictu quam stupuerit,
quam[quam] exosculatus sit, quam pene adorauerit doctam illam
25 et inimitabilem antiquitatem. Nec finis nec modus admirandi anti¬
quitatem, donec ipse Santeramus sui proditor rem omnem in risum
verteret.
Lusit olim ad consimilem modum Gulielmus Copus, immortale
Basiliensis vrbis ornamentum, quae talem prodiderit heroa; imo
30 totius nostrae Germaniae nunquam intermoriturum decus: Galliarum
felicitas, quae tanto viro tot iam annis fruitur et vtinam quam
diutissime fruatur, aule regalis honestamentum, in qua apud Regem
regum omnium haud dubie principem principem agit medicum ; imo
(vt quod est illo dignius dicam) totius orbis praesidium, cui rem
35 omnium saluberrimam, nempe medicinam, inscitia profitentium
propemodum extinctam eruditissimis suis lucubrationibus vindicat
ac restituit. Is igitur, vt est non solum integritate doctrinaque
singulari verumetiam gratissima quadam morum festiuitate pre¬
ditus, sed quae bonum virum nequaquam dedeceat, cum in coena
40 catinus appositus esset diuersi generis olerum plenus, et forte fortuna
complures simul accumberent medici, vulgo quoque notissimam
herbam delegit, quam Greci petroselinon appellant, apii genus.
‘ Medicorum °’ inquit ‘est herbarum formas et vires nosse. En
adsumus tot medici. Dicat qui potest, quod sit huic herbae nomen.’
45 Nemo ausus est pronunciare, quod omnes iam teneret persuasio
rarum aliquod ac peregrinum oleris genus esse, de quo vir tantus
tam sollicite percontaretur, donec ipse problema risu solueret, et
accersitam culinae famulam pro medicis respondere iuberet. Ea
nihil contata nomen edidit.
zo Iam terciam quoque fabulam accipies, sed aveovepov. Cuidam apud
Italos inter primos erudito in manum dedit nescio quis paginam
e codice quopiam reuulsam, sic vt nullus esset titulus qui proderet
autorem. Qui tradiderat admonuit sibi videri recentioris cuiuspiam
scriptoris opus esse. Erat autem is ex istorum numero qui studio
55 fauoreque vetustatis omnia neoterica fastidiunt. Ibi protinus offensus
homo spurcicie sermonis, vt tum quidem videbatur, multa conuicia
congessit in barbarum scriptorem, qui tam indoctis nugis miseras
perdidisset chartas. Nec modus aut finis irridendi, donec alter
ostenderet id quod tantopere damnasset fragmentum esse Ciceronis.
6o Agnouit admonitus et risit homo doctus tantam ex imaginatione
delirationem. Tantum valet in eruditis quoque praesumpta per¬
suasio, nec alia res in iudicando magis vel auertit vel adimit oculos.

24. quam a bis per lapsum, in fine et initio lincarum ; quamque 8 perperam.
31. eta: atque y. 34. cui a: qui £. 56. spurcitiae 81: spurcitia 82.