OCR Output

323] FROM JOHN WITZ 49

Maximiliani P. F. A. a secretis, vir praeter magnam eruditionem etiam
mira integritate praeditus; qui quidem pridem ex Vienna Austriae
patriam rediit. Is studio te visendi meis stimulis multum incensus
est seque te aditurum promisit quam primum sibi per oportunum
ociolum licuerit. Interim vero tibi supplicat vt se in amicorum
tuorum album adsumere non dedigneris.

Si autem quaeris cur scribam tibi iam non minus occupato
litterariis negociis quam priori tempore, respondeo me non im¬
memorem Calendarum Mar., quae te forte propediem Italiae tradent.
Persuasi itaque mihi e re mea fore, si meis litteris digressum tuum
praeuenirem, quae Sapidi memoriam, tui mehercle omnium studiosis¬
simi, tibi tanquam hulcus refricarent sicque reintegrarent. Nullis
enim verbis vnquam consequi possum quantum mihiipsi applaudam
atque congratuler, quandocunque mihi infantissimo doctorum familia¬
ritas contingit. Tanto itaque mihi de tua magis placeo, quanto tu
alios praecellis eruditione, sapientia et probitate ; ita autem excellis
vt tibi, quum omnibus par sis, similem inuenire non possis. Sed
quid soli lumen infero ?

Vale festinanter pridie cal. Feb. ex Schlestat 1515.

324. To JoHN REUCHLIN.

Ilustrium virorum epistolae f°. s*. (Basle. X
RES unae 1 March (1515).
[For the source see Ep. 300 introd. 1515, because Erasmus is still contem¬
plating the journey to Rome. Geiger is quite wrong in dating 1510.]
ERASMVS REVCHLINO SVO S. D.

Iam bis ad te scripsi, fortassis negligentius quam decuit ad tantum
virum, sed tamen amice simpliciterque: at tu ne verbo quidem
respondes. Non possum quicquam de te suspicari, nisi quod sit
eruditissimo simul et humanissimo viro dignum. Episcopus
Roffensis, vir absolutissimae doctrinae, in suis ad me literis ita de te
meminit : ‘Quod mei meminisse volueris et me per literas salutare,
gratias ago tibi maximas, et praecipue quod de Reuchlin tam dili¬
genter omnia scripseris; cui ego valde faueo, quanquam incognito
mihi.’ Ac paulo post: ‘Ad Reuchlin illum redeo, cuius opera, si
qua ediderit quae apud nos non fuerint, cures quaeso ad nos perferri.
Nam mihi valde placet hominis eruditio, vt, qui vicinius ad Ioannem
Picum accesserit, alium extare neminem credam. Vellem, Erasme,

. 323. 25. appllaudem MS. 30) quid 5. 2.5: quia, MSI

323. 13. P.F.A.] Pii Felicis Augusti. letter mentioned there in l. 37.
324. 1, bis] Ep. 300 and the previous 5. Roffensis] Fisher ; cf. Ep. 220.

ALLEN II E

5

3°