OCR
323] FROM JOHN WITZ 49 Maximiliani P. F. A. a secretis, vir praeter magnam eruditionem etiam mira integritate praeditus; qui quidem pridem ex Vienna Austriae patriam rediit. Is studio te visendi meis stimulis multum incensus est seque te aditurum promisit quam primum sibi per oportunum ociolum licuerit. Interim vero tibi supplicat vt se in amicorum tuorum album adsumere non dedigneris. Si autem quaeris cur scribam tibi iam non minus occupato litterariis negociis quam priori tempore, respondeo me non immemorem Calendarum Mar., quae te forte propediem Italiae tradent. Persuasi itaque mihi e re mea fore, si meis litteris digressum tuum praeuenirem, quae Sapidi memoriam, tui mehercle omnium studiosissimi, tibi tanquam hulcus refricarent sicque reintegrarent. Nullis enim verbis vnquam consequi possum quantum mihiipsi applaudam atque congratuler, quandocunque mihi infantissimo doctorum familiaritas contingit. Tanto itaque mihi de tua magis placeo, quanto tu alios praecellis eruditione, sapientia et probitate ; ita autem excellis vt tibi, quum omnibus par sis, similem inuenire non possis. Sed quid soli lumen infero ? Vale festinanter pridie cal. Feb. ex Schlestat 1515. 324. To JoHN REUCHLIN. Ilustrium virorum epistolae f°. s*. (Basle. X RES unae 1 March (1515). [For the source see Ep. 300 introd. 1515, because Erasmus is still contemplating the journey to Rome. Geiger is quite wrong in dating 1510.] ERASMVS REVCHLINO SVO S. D. Iam bis ad te scripsi, fortassis negligentius quam decuit ad tantum virum, sed tamen amice simpliciterque: at tu ne verbo quidem respondes. Non possum quicquam de te suspicari, nisi quod sit eruditissimo simul et humanissimo viro dignum. Episcopus Roffensis, vir absolutissimae doctrinae, in suis ad me literis ita de te meminit : ‘Quod mei meminisse volueris et me per literas salutare, gratias ago tibi maximas, et praecipue quod de Reuchlin tam diligenter omnia scripseris; cui ego valde faueo, quanquam incognito mihi.’ Ac paulo post: ‘Ad Reuchlin illum redeo, cuius opera, si qua ediderit quae apud nos non fuerint, cures quaeso ad nos perferri. Nam mihi valde placet hominis eruditio, vt, qui vicinius ad Ioannem Picum accesserit, alium extare neminem credam. Vellem, Erasme, . 323. 25. appllaudem MS. 30) quid 5. 2.5: quia, MSI 323. 13. P.F.A.] Pii Felicis Augusti. letter mentioned there in l. 37. 324. 1, bis] Ep. 300 and the previous 5. Roffensis] Fisher ; cf. Ep. 220. ALLEN II E 5 3°