322 | TO WILLIBALD PIRCKHEIMER 47
non alius tui nominis studiosior, praedicatio. Nam huius pene
cotidiana consuetudine, doctissima pariter et mellitissima, sic delector 10
vt hac re me plane putem esse quod ille dicitur. Is mecum de
nemine confabulatur vel saepius vel honorificentius vel amantius
quam de suo Bilibaldo. Super haec accessit epistola tua, non illa
quidem ad me, sed tota de me scripta ; et tamen ad me quoque
scripta, quandoquidem ad eum data est quem ego vere piav Yoxýv 15
possim appellare. Ambis nostram necessitudinem et optas consuetu¬
dinem, quorum vtrumque iam pridem ipse magnis votis suspirabam
verius quam sperabam. Quamquam seiuncti sumus, nihil vetat quo
minus arctissima necessitudine copulemur. Demus operam vt
mutuis item fruamur amplexibus. 20
Eduntur Adagiorum Chiliades sic emendatae, sic locupletatae, vt
nouum opus videri possit. Eduntur vniuersa diui Hieronymi
monumenta, argumentis et scholiis a me illustrata, nec sine summis
sudoribus emendata, notatis ac semotis quae notha fuerant admixta,
Emendauimus totum Nouum Instrumentum, additis scholiis ; moli- 25
mur obiter et alia. His laboribus sic obruimur iam sextum ferme
mensem, vt vix valetudinem tueri possimus. Et tamen non potui
mihi temperare quin his plus quam extemporariis nugis Bilibaldum
lacesserem. Sciebam quid tua postulabat dignitas, quid eruditio ;
sed boni consules quod non suasit sed imperauit amor tui. Praeter 30
expectationem nuntius hic oblatus est. Malui eum ineptis quam
nullis meis litteris comitatum venire. Dabitur breui plusculum otii,
iamque non litteris sed voluminibus tecum agam. Vtinam propius
abesses! nam mense Martio Britanniam repeto. Bene vale, praeci¬
puum nostrae Germaniae decus. Basileae. 1x. Cal. Febr. 35
Splendidissimo domino Bilibaldo Pirckheimerio, Caesareae Maie¬
statis consiliario, senatori Norembergensi.
Deventer MS. 91, f. 156 v°. Schlettstadt.
LB. App. 20. 31 January 1515.
[The manuscript date may be accepted, because of Erasmus’ proposal to go to
Italy; cf. Ep. 324.
John Witz, or Sapidus (+ 8 June 1561), was educated under Hofman and
Gebwiler at Schlettstadt, of which town he was probably a native, and then
went to Paris where he became B.A. 1506-7, M.A. 1508. After his return to
Schlettstadt he worked for a time under Gebwiler as assistant in the Latin
school; cf, Basle MS. G. II. go. 178. 9, which must be dated 1508-9. In Dec. 1509
a successor was appointed to Gebwiler ; but at the end of a year the appoint¬
25. Instrumentum a: Testamentum 02, 28. nugisa: magis P. 34. adesses P.
13. epistola] Ep. 318. 34. Britanniam] Cf. Ep. 324. 27 D.