OCR
322 | TO WILLIBALD PIRCKHEIMER 47 non alius tui nominis studiosior, praedicatio. Nam huius pene cotidiana consuetudine, doctissima pariter et mellitissima, sic delector 10 vt hac re me plane putem esse quod ille dicitur. Is mecum de nemine confabulatur vel saepius vel honorificentius vel amantius quam de suo Bilibaldo. Super haec accessit epistola tua, non illa quidem ad me, sed tota de me scripta ; et tamen ad me quoque scripta, quandoquidem ad eum data est quem ego vere piav Yoxýv 15 possim appellare. Ambis nostram necessitudinem et optas consuetudinem, quorum vtrumque iam pridem ipse magnis votis suspirabam verius quam sperabam. Quamquam seiuncti sumus, nihil vetat quo minus arctissima necessitudine copulemur. Demus operam vt mutuis item fruamur amplexibus. 20 Eduntur Adagiorum Chiliades sic emendatae, sic locupletatae, vt nouum opus videri possit. Eduntur vniuersa diui Hieronymi monumenta, argumentis et scholiis a me illustrata, nec sine summis sudoribus emendata, notatis ac semotis quae notha fuerant admixta, Emendauimus totum Nouum Instrumentum, additis scholiis ; moli- 25 mur obiter et alia. His laboribus sic obruimur iam sextum ferme mensem, vt vix valetudinem tueri possimus. Et tamen non potui mihi temperare quin his plus quam extemporariis nugis Bilibaldum lacesserem. Sciebam quid tua postulabat dignitas, quid eruditio ; sed boni consules quod non suasit sed imperauit amor tui. Praeter 30 expectationem nuntius hic oblatus est. Malui eum ineptis quam nullis meis litteris comitatum venire. Dabitur breui plusculum otii, iamque non litteris sed voluminibus tecum agam. Vtinam propius abesses! nam mense Martio Britanniam repeto. Bene vale, praecipuum nostrae Germaniae decus. Basileae. 1x. Cal. Febr. 35 Splendidissimo domino Bilibaldo Pirckheimerio, Caesareae Maiestatis consiliario, senatori Norembergensi. 323. From JoHN WITZ. Deventer MS. 91, f. 156 v°. Schlettstadt. LB. App. 20. 31 January 1515. [The manuscript date may be accepted, because of Erasmus’ proposal to go to Italy; cf. Ep. 324. John Witz, or Sapidus (+ 8 June 1561), was educated under Hofman and Gebwiler at Schlettstadt, of which town he was probably a native, and then went to Paris where he became B.A. 1506-7, M.A. 1508. After his return to Schlettstadt he worked for a time under Gebwiler as assistant in the Latin school; cf, Basle MS. G. II. go. 178. 9, which must be dated 1508-9. In Dec. 1509 a successor was appointed to Gebwiler ; but at the end of a year the appoint25. Instrumentum a: Testamentum 02, 28. nugisa: magis P. 34. adesses P. 13. epistola] Ep. 318. 34. Britanniam] Cf. Ep. 324. 27 D.