OCR Output

34 LETTERS OF ERASMUS [1514

mentorum singula suam quandam ac peculiarem adferunt gratiam
30 et commoditatem dictioni; metaphora sola cumulatius praestat vni¬
uersa quam exornationes reliquae singula. Delectare vis? nulla plus
habet festiuitatis. Docere studes? non alia probat vel efficatius vel
apertius. Flectere paras? nulla plus addit acrimoniae. Studes
copiae ? nusquam suppellex locupletior. Placet Laconismus? nulla
35 plus cogitationi relinquit. Sublimitatem affectas? haec quiduis
quantumuis attollit. Est quod velis extenuare? nulla magis deiicit.
"Evdpyeav captas ac lucem? nulla melius rem ob oculos ponit, Hac
fere condiuntur adagia, huic gratiam suam debent apologi, haec com¬
mendat apophthegmata, huius accessione conduplicatur sententiae
40 dos, adeo vt Salomon ille, vir diuinus, oracula sua non alio magis
quam parabolarum titulo voluerit commendari. Tolle metaphorae
suppellectilem ex oratoribus, ieiuna erunt omnia. Tolle parabolas e
propheticis et euangelicis literis, magnam gratiae partem detraxeris.
At fortasse dicet aliquis, Belle hic munus suum ornat verbis; quasi
45 vero magni sit negocii similitudines nusquam non obuias adducere.
Verum nos non passim obuias sumpsimus, nec lapillos in littore
sparsos collegimus; sed exquisitas aliquot gemmas ex abstrusis
Musarum thesauris deprompsimus. Neque enim haec a tonstrinis aut
sordidis fori conciliabulis petuntur, quae doctorum aures et oculos
zo morentur. Ab intimis naturae arcanis, e poenitissimis disciplinarum
aditis sunt eruenda, ab eloquentium poetarum eruditis fabulis, a
nobilium historicorum monumentis. Qua quidem in re, vt duplex
est difficultas, ita gemina laus debetur. Primum illud ipsum nonnihil
est, peruestigasse quod sit egregium. Neque vero minus est, quod
55 deprehenderis, id concinniter accommodare. Quemadmodum est
aliquid primum insignem repperisse gemmam ; deinde nonnulla laus
est repertam apte sceptris aut anulis addidisse. Addam exemplum
quo res fiat dilucidior. Cicuta venenum est homini, vinum cicutae;
quod si cicutae vinum admisceas, iam venenum multo praesentius
60 et prorsus immedicabile reddis, propterea quod vis et impetus vini
veneni noxam citius ad vitalia membra perferat. Iam hoc ipsum
rem naturae tam abstrusam tenere, nonne pars est eruditionis nec in¬
elegans nec iniucunda? Age iam, si quis ad hunc vsum accommodet
vt dicat adulationem amicitiae praesentaneum esse venenum, verum
65 ei rursum veneno venenum esse libertatem admonendi quam Graeci
vocant rapppotav: quod si libertatem prius inficias, et ita commisceas
cum adulatione vt tum maxime aduleris amico, cum maxime videris
obiurgare, iam immedicabile malum esse; nullane hic ingenii laus
esse videbitur? Non mediocris, opinor.

34. Bd: Laconissimus ay. 35. Be: relinquet ay. 57. Be: repertum ay.
62, naturae a LB: natura Lond.