OCR Output

305] TO JAMES WIMPFELING 23

vir varia doctrina praeditus, ad haec moribus doctrina dignis. Est
hie quoque poeta laureatus, Henricus Glareanus, mire candidus ac
festiuus et summae spei iuuenis. Ab Vdalrico Zasio, qui Friburgis
magna cum laude leges Caesareas profitetur, vnas atque alteras accepi
literas, ex quibus mihi perspicere videor hominem non tantum erudi¬
tum et eloquentem, verumetiam raro quodam ingenii candore ac
singulari praeditum prudentia. Audio passim apud Germanos esse
viros insigniter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et
adlubescit mihi mea Germania, quam piget ac pudet tam sero
cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci vt hice hyemem
vsque ad Idus Marcias ; deinde confectis quae volo in Italia negociis,
ad Idus Maias vos reuisam. Atque id faciam lubentius, si velut de
eodem, quod aiunt, oleo eademque opera vniuersas lucubrationes
meas hybernis his mensibus liceat emittere.

Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Nouum Testa¬
mentum a me versum et e regione Graecum, vna cum nostris in illud
annotamentis. Tum epistolae diui Hieronimi a nobis recognitae et
a suppositiciis ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illu¬
stratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis
sudoribus a nobis emaculata. His fortasse et scholiorum nonnihil
adiiciemus, si dabitur ocium. Sunt et alia minutula, de quibus
minus solliciti sumus ; quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus
nos testudinum ritu, non ad somnum sed vt toti versemur in hoc
negocio. Ex Italia reduces, vti spero, dies aliquot salutandis et
cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam hos vere pro¬
ceres existimo, non qui funes aureos collo circumferunt quique
parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris
ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam
ac suos non solum illustrant sed etiam adiuuant. Reuerendo patri
Christophoro Basiliensi episcopo tuas nondum reddidi literas, in

D

Io

D
=
or

209. Henricus om. 8. 210. summae a: optime £. Friburgi £.
215. insigniter a: eleganter B. mihi add. B. að: ac magis om. y.
221. his £: iis a. 227. His fortasse a : Fortassis 8. 234. imaginibus aò :
magistratibus 8. 236. Reuerendo patri Christophoro om. 8. 237. reddi ò.

to transfer himself to another cure in Ep. 306 had already been delivered.

1521 (Gény, Die Reichsstadt Schlettstadt,
p. Tog) and again in 1525 (BRE. 446) :
which is the last glimpse we have of
him. He may perhaps be identified
with a Io. Gallinarius, who matricu¬
lated at Cologne go June 1509 ; but the
Io. Henlin, author of the Hxpositio
Antiphone seu Camtici Salue Regina, Basle,
Furter, 20 Jan. 1505 (Panzer ix. 391),
was probably a different person. See
Schmidt and Böcking.

212. literas] Ep. 303; and apparently

217. possum adduci] On 24 Sept.
(1514) Bruno Amorbach writes to
Boniface ; ‘Dominus Erasmus apud nos
hyematurus est.’ Basle MS. G, IL 13.
go. The letter (an autograph) is dated
xx4 (more probable than xxr) Sep¬
tembris Anno mpx1i1; but a final stroke
has evidently been dropped in the
year-date by mistake.

223. a me versum] The first mention
ofanintended translation ; cf. pp. 182,

237. Christophoro] of Utenheim.