OCR Output

304 | FROM MARTIN VAN DORP 15

aeditionem, quocies de fide nodus incideret. Aut ergo fatendum est
temere fecisse patres temereque facturos, si hane edicionem inter¬
pretacionemque sequantur, aut eam veram et integram esse. Quid
autem? An libros Graecos credis esse Latinis emendaciores? Nun¬
quid maior illis fuit quam Latinis cura integre seruandi libros
sacros, apud quos religio Christiana sepenumero sit labefactata,
quique praeter vnum Iohannis Euangelium cetera omnia affirment
nonnihil erroris continere, vt alia interim taceam, qum apud Latinos
semper inuiolata perseuerauerit sponsa Christi ecclesia? Jam vero
quinam scias te in castigata, si modo pluscula sis nactus, incidisse
exemplaria, vt vel maxime donem aliqua esse Graecis castigata ?

His racionibus adducor, mi Erasme, vt Laurentii Fabrique operas
non ita magnifaciam; nam contemnere nihil velim non omnino
malum. Neque video quid illi tanto molimine contulerint, nisi
quocies significantius, vt dixi, aliquid verti potuisse admonent, hoc
libens recipio, eciam si quando graecissasse interpretem, si quando
barbare vertisse notent. Nam elegantius multo verti potuisse quis
nescit? Quod si sentenciam a Latino interprete redditam a Graeco
codice in veritate discrepare contendunt, ibi valedictis Grecis ad¬
hereo Latinis, quod animum inducere non possim Latinis codicibus
Graecos esse integriores. Atqui Augustinus iubet Latinos riuulos ex
Graecanicis fontibus irrigari. Ita sane ipsius seculo, quo neque ita
erat ab ecclesia recepta vna aliqua aeditio Latina, neque ita corrupti
Greci fontes, vt nunc esse verisimile est. Sed dices: ‘ Nolim in tuo
codice quicquam immutes, neque credas falsam esse Latinam aedi¬
tionem ; solum ostendo quid in Graecis voluminibus deprehenderim,
quod discrepet a Latinis; et hoc quid officiet ?’ Officiet mehercle,
Erasme. Nam de sacrarum litterarum integritate disputabunt
plurimi, ambigent multi, si vel tantillum in iis esse falsi, non dico
ex tua opera didicerint, sed narrantem duntaxat quempiam audie¬
rint; ot fiet quod ad Hieronimum scribit Augustinus: Si ad
scripturas sacras admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis
remanebit autoritatis ?

Hec omnia me induxerunt, Erasme charissime, vt orem te obse¬
cremque per amicitiam inter nos mutuam, quam tu absens tueris,
perque natiuam humanitatem candoremque tuum, vt vel solos illos
Noui Testamenti locos emendes, vbi manente sentencia significantius

IIO

115

120

125

130

195)

140

annotabis, iis racionibus in epistola liminari respondeas.

110, integramque By. III. credas By. 125. aß: nesciat y. 126. in
om. By. ibi a: ibi vero By. 131. Sed a: At enim By. 134. officiat ?

Ita mehercle officiet By. 136. iis aB: his y. 146. hiis B1: his By.

138. Augustinus] Ep. 28. cap. 3 (ed. Migne).