tem quam non sapiant mores tui fortunam tuam, quamque sis
omnibus iuuandis expositus; haud ignorans diuino consilio tibi
10 contigisse vt vnus omnium plurimum posses, quo vnus omnibus
quam plurimum prodesses. Est libellus perquam exiguus; sed
memineris minutissimis nonnunquam gemmis maximum esse pre¬
cium. Quin magis vt eum tibi compendio commendem, Plutarchi
est, quem ita demum intelligam amplitudini tuae placuisse, si li¬
15 bellum eum quem regio nomini nuncupaui, te commendante sensero
non displicuisse.
Atque id quoque ita liquebit, si negocii quod agimus euentus et
meis votis et vestris pollicitis respondebit. Nullus est cui plus
debere possim quam Regi regum omnium florentissimo ; nullus cui
20 magis debere velim quam Principi principum omnium optimo, pre¬
sertim de nostro ingeniolo tam candide sentienti, tam honorifice
loquenti. Equidem plurimum illi iam debeo, quod me toties ornat
testimonio vocis suae. Quis enim non gaudeat tali ore laudari?
Plus tamen debiturus sim, si auctis fortunulis nostris fidem quoque
25 laudibus quas mihi tribuit astruat. Nam nunc quidem multi non
credunt me talem esse qualem ille praedicat, quod conspiciant hanc
fortunam tam magnificis illius praeconiis parum respondere. Bene
vale, eximium et regiae et totius regni decus.
22, toties £ : totus a.