OCR
574 LETTERS OF ERASMUS [1514 tem quam non sapiant mores tui fortunam tuam, quamque sis omnibus iuuandis expositus; haud ignorans diuino consilio tibi 10 contigisse vt vnus omnium plurimum posses, quo vnus omnibus quam plurimum prodesses. Est libellus perquam exiguus; sed memineris minutissimis nonnunquam gemmis maximum esse precium. Quin magis vt eum tibi compendio commendem, Plutarchi est, quem ita demum intelligam amplitudini tuae placuisse, si li15 bellum eum quem regio nomini nuncupaui, te commendante sensero non displicuisse. Atque id quoque ita liquebit, si negocii quod agimus euentus et meis votis et vestris pollicitis respondebit. Nullus est cui plus debere possim quam Regi regum omnium florentissimo ; nullus cui 20 magis debere velim quam Principi principum omnium optimo, presertim de nostro ingeniolo tam candide sentienti, tam honorifice loquenti. Equidem plurimum illi iam debeo, quod me toties ornat testimonio vocis suae. Quis enim non gaudeat tali ore laudari? Plus tamen debiturus sim, si auctis fortunulis nostris fidem quoque 25 laudibus quas mihi tribuit astruat. Nam nunc quidem multi non credunt me talem esse qualem ille praedicat, quod conspiciant hanc fortunam tam magnificis illius praeconiis parum respondere. Bene vale, eximium et regiae et totius regni decus. 22, toties £ : totus a. 14. libellum] Cf. Ep. 272.