OCR Output

1514] TO PETER GILLES 563

illo sum pactus. Salutato Montioio et aliis aliquot amiculis mox
adero, fauentibus superis, et omnibus de rebus coram confabulabimur.
Illud demiror, Franciscum bibliopolam hue absque tuis venisse
literis. Fac vt meae res in tuto sint, quas easdem tuas esse ducito.
Bene vale, amicorum optime. Londini. Anno m.D. XIII.

295. To ANDREW AMMONIUS.
Farrago p. 236. Hammes Castle.

F. p. 361: HN: Lond. viii. 47 (46): LB. 159. 8 July 1514.

(This letter must be placed in 1514, since in no other year did Erasmus leave
England in July.]

ERASMVS ANDREAE AMMONIO SERENISSIMI REGIS ANGLORVM

A SECRETIS S. D.

Apres tuas non semel adii, quo dulcissimo amicorum omnium
supremum dicerem vale, simulque tua consuetudine quoad liceret
fruerer; qua quidem haud scio an quicquam in vita contigerit
suauius. Traiectio prosperrima fuit, sed anxia mihi duntaxat. Mare
placidissimum, venti secundi, coelum blandissimum, hora commo¬
dissima. Soluimus enim ad septimam ferme. At maritimi prae¬
dones illi manticam lucubrationibus meis onustam in aliam quandam
nauim deportarant. Idque studio factitant, vt si commode liceat,
furentur aliquid: sin minus, nummulos aliquot extorqueant et tibi
tuam rem vendant. Itaque cum tot annorum vigilias perisse crede¬
rem, tantum animo persensi dolorem vt existimem nullum parentem
e liberorum suorum obitu maiorem sentire. Atque in reliquis quidem
omnibus ita tractant aduenas vt satius sit in quosuis Turcas quam
in illos incidere. Saepe mecum demiror huiusmodi fecem hominum
a Principibus Angliae tolerari magna cum hospitum molestia, nee
sine summo totius insulae dehonestamento, dum quisque domi narrat
quam inhumaniter fuerit acceptus et caeteri ex illorum praedonum

factis gentem aestimant.
Nescio an tibi retulerim ipsum me regiam salutasse maiestatem.

Accepit vultu prorsus amicissimo; deinde praesul Lyncolniensis
iussit esse spe optima certissimaque. De munere nec meminit ipse,
nec ego sum ausus ingerere mentionem, ne viderer improbulus.
Dunelmensis abeunti sex nobiles dono dedit, idque sponte, et iam ni
fallor quartum. Archiepiscopus vltro quaesita occasione tantundem
addidit, Roffensis regalem. Haec summa omnium quae mecum
effero. Hoc te scire volui, ne quis existimet me huius abitus prae¬
textu magnam pecuniae vim contraxisse.

294. 5. aliis om. N. 295.8. deportant H. 23. nobiles E: angelatos H.
294. 5. Montioio] Cf. Ep. 295. 28-30. 295. 6. septimam] 12-1 p.m.
7. Franciscum] Berckman ; cf. Ep. 25. regalem] A regal or rose-noble

258. 14 n. worth tos.

p

en