OCR
1514] TO PETER GILLES 563 illo sum pactus. Salutato Montioio et aliis aliquot amiculis mox adero, fauentibus superis, et omnibus de rebus coram confabulabimur. Illud demiror, Franciscum bibliopolam hue absque tuis venisse literis. Fac vt meae res in tuto sint, quas easdem tuas esse ducito. Bene vale, amicorum optime. Londini. Anno m.D. XIII. 295. To ANDREW AMMONIUS. Farrago p. 236. Hammes Castle. F. p. 361: HN: Lond. viii. 47 (46): LB. 159. 8 July 1514. (This letter must be placed in 1514, since in no other year did Erasmus leave England in July.] ERASMVS ANDREAE AMMONIO SERENISSIMI REGIS ANGLORVM A SECRETIS S. D. Apres tuas non semel adii, quo dulcissimo amicorum omnium supremum dicerem vale, simulque tua consuetudine quoad liceret fruerer; qua quidem haud scio an quicquam in vita contigerit suauius. Traiectio prosperrima fuit, sed anxia mihi duntaxat. Mare placidissimum, venti secundi, coelum blandissimum, hora commodissima. Soluimus enim ad septimam ferme. At maritimi praedones illi manticam lucubrationibus meis onustam in aliam quandam nauim deportarant. Idque studio factitant, vt si commode liceat, furentur aliquid: sin minus, nummulos aliquot extorqueant et tibi tuam rem vendant. Itaque cum tot annorum vigilias perisse crederem, tantum animo persensi dolorem vt existimem nullum parentem e liberorum suorum obitu maiorem sentire. Atque in reliquis quidem omnibus ita tractant aduenas vt satius sit in quosuis Turcas quam in illos incidere. Saepe mecum demiror huiusmodi fecem hominum a Principibus Angliae tolerari magna cum hospitum molestia, nee sine summo totius insulae dehonestamento, dum quisque domi narrat quam inhumaniter fuerit acceptus et caeteri ex illorum praedonum factis gentem aestimant. Nescio an tibi retulerim ipsum me regiam salutasse maiestatem. Accepit vultu prorsus amicissimo; deinde praesul Lyncolniensis iussit esse spe optima certissimaque. De munere nec meminit ipse, nec ego sum ausus ingerere mentionem, ne viderer improbulus. Dunelmensis abeunti sex nobiles dono dedit, idque sponte, et iam ni fallor quartum. Archiepiscopus vltro quaesita occasione tantundem addidit, Roffensis regalem. Haec summa omnium quae mecum effero. Hoc te scire volui, ne quis existimet me huius abitus praetextu magnam pecuniae vim contraxisse. 294. 5. aliis om. N. 295.8. deportant H. 23. nobiles E: angelatos H. 294. 5. Montioio] Cf. Ep. 295. 28-30. 295. 6. septimam] 12-1 p.m. 7. Franciscum] Berckman ; cf. Ep. 25. regalem] A regal or rose-noble 258. 14 n. worth tos. p en