inimicis nihil mihi commercii est, nec eorum dicta pili facio), qui 30
te duriusculum praedicent et in distribuenda pecunia diligentiorem ;
idque non accidere (sic enim illis approbantibus interpretabar) vicio
tenacitatis, sed quod improbe instantibus et vrgentibus negare non
posses ob ingenii verecundiam, in amicos non molestos minus esse
profusum, quandoquidem vtrisque non posses satisfacere. Nec tamen 35
haec res ad me pertinet, qui quanquam non sim admodum improbus
ac molestus flagitator, tamen te semper benignissimum sum expertus.
Non igitur hoc accepi a tuis obtrectatoribus, sed ab iis qui tibi ex
animo bene volunt. Quorum tamen sententiae nec accedo nec
refragor, nisi quod tuam in me benignitatem singularem agnosco.
Si reliquum promissi non grauaberis dare, equidem vt nunc res meae
sunt, accipiam non vti debitum sed vti beneficium, relaturus si qua
possim, certe gratiam habiturus.
Iniucundus mihi fuit epistolae tuae finis, quum scribis molestia
negociorum te solito grauius vexari. Equidem cupiam te quantum 4
potest longissime a mundanis negociis semoueri, non quod verear
ne mundus hic, vt est hamatus, te sibi vindicet ac manus iniiciat,
sed quod malim istud ingenium, istam eloquentiam, istam eruditionem
in solidum impendi Christo. Quod si non potes explicare te, cauen¬
dum tamen ne indies altius atque altius immergaris. Vinci fortasse 50
praestiterit quam tanti emere victoriam. Maximum enim bonum
mentis tranquillitas. Atque hae sunt spinae, diuitiarum comites.
Interim maleuolorum blateramentis oppone rectam et synceram
conscientiam, in vnum illum et simplicem Christum te collige, et
minas turbabit multiplex mundus. Sed quid ego sus Mineruam 55
doceo, et aegrotus ipse medico mederi studeo? Bene vale, praeceptor
ynice. Cantabrigiae. V. Idus Iulias.
Absolui collationem Noui Testamenti; nunc diuum Hieronymum
aggredior. Quo confecto ad vos reuolo. Tuus ac vere tuus alumnus,
Thomas Lupsetus, magno mihi est et vsui et oblectamento cotidiana 60
44. molestia negociorum] This pro¬
bably refers to the beginning of Colet's
trouble with Fitzjames, who delated
him for heresy before Warham. Cf.
Lond, xy. 14, LB. 435, and Ep. 278.
See also EHR. xvii. 303-6 for a dis¬
cussion of the incident.
60. Lupsetus] Thomas Lupset ( 1498 ?¬
c, Dee. 1530), son ofa London goldsmith.
He was a favourite with Colet, and
was one of the first scholars at St. Paul’s
school. Colet then sent him to Pem¬
broke Hall at Cambridge, where at
this time he passed under Erasmus’
influence. He is possibly returning
to Cambridge in Feb. 1514 (Ep. 286).
In Oct. 1515 he accompanied Pace to
Italy, but had returned by June 1516;
and is perhaps to be found at Oxford
on 31 Dec. (Bloxam, Register of Mag¬
dalen Coll. Oxford, iii. p. 74 n.). In 1517
he went to Paris to study, and while
there acted as corrector for the press,
supervising the printing of the second
edition of the Utopia (Gourmont).
After becoming B.A. at Paris in 1519,
he was appointed in the same year to
succeed John Clement as Wolsey’s
Lecturer in Latin, and perhaps also in
Greek, at Oxford, and whilst there was