rum pingues auriculas barbarico carmine deliniant, ac iudicum suo¬
rum vecordia freti Mantuane gaudia fame sibi pollicentur.
Non ego ventose venor suffragia plebis,
Non mihi dulce est, quom meo ipsius displiceam, imperitiorum
iudicio probari, quorum alius nihil miratur nisi quod ipse aut fecit 50
aut potest, alius e regione nihil nisi quod non intelligit. Hunc
portentosa quedam ac phalerata capiunt, nugeque canore, vt apud
Flaccum est. Hic obsoleta atque ex aboriginum seculo vsque petita
attonitusque legit, terrai frugiferai.
Alius verborum congerie delectatus garrulitatem putat eloquentiam.
Sunt qui poema venustum negent nisi sexcentis fabulis refartiatur.
Solida perpauci suspiciunt, neque enim perspiciunt. Si pictori
Apelli (si satis commemini) molestum fuit ab Alexandro rege pollen¬
tissimo sua iudicari opera, viro docto molestum non erit a quouis
sutore, a quouis bubulco iudicari? Adde inuidie monstrum impro¬
bissimum, quod optima queque libentissime solet impetere. Ego
huius excetre sibilos quid est qur gratis in me prouocem? Hanc
contentionem subeant ii qui ventre magistro ad cantandum incitan¬
tur; aut certe quibus Syren illa laudis ac fame adeo blanditur vt 65
malint vel Herostrati more nobilitari quam inglorii viuere. Ego
gloriam inuidia non emo.
At quorsum ista tandem? inquies. Nempe huc, quod qum in¬
doctior sim quam qui doctorum (si qui tamen sunt) possim auribus
satisfacere, et doctior fortasse, aut certe generosior, quam qui cum
istis digner ardelecnibus contendere ; si quid scripsissem, Harpocrati
potius quam Apollini dicare statuimus. Verum tamen ne in homi¬
nem mihi singulari beneuolentia copulatum nimium Demea viderer,
ego Mitionis exemplo expugnari me sum passus (nam quis resistat
Hectori?), ac de meo instituto paululum decedens vnum atque
alterum carminum meorum ad te dedi, que nuper, dum ruri ad
amnem spatiaremur, per otium lusimus ; in quibus tu neque Maronis
felicitatem, neque Lucani sublimitatem, neque Nasonis copiam, neque
Baptiste Mantuani lenotinia ac doctrinam quesiueris. Ego enim
55. terrai restitui: aurari a: aurai 0'.
49. imperitorum 0°. 50. facit OL
64. iia:
59. potentissimo 0'. 63. quid... ina: cur gratis quidem a 0'.
Rios cantandum a: fandum 0, 69. sim a: sum O!
1516), a Carmelite monk, who in
48. Non ego] Hor. Ep. I. 19. 37. 5 |
his own day enjoyed a great reputa¬
53. Flaccum] A.P. 322.
55. attonitusque] Mart. 11. 90. 5.
74. expugnari] This assumption of
modesty is repeated in i. p. 3. 23.
70. Baptiste Mantuani] Bapt. Spag¬
nuoli of Mantua (17 Apr. 1448-20 Mar.
tion for poetic gifts (cf. Ep. 49). He
wrote at great length on religious and
moral subjects, and his collected
works as published by Badius at Paris
in 1513 fill two folio volumes; but