OCR Output

156 LETTERS OF ERASMUS [1498

me suspicaris. Quis, malum, istuc rei tibi persuasit, poetam esse
Herasmum? isto enim vocabulo subinde tuis in litteris nos appel¬
litas, olim quidem persancto ac honorato, nune ob multorum stolidam
15 imperitiam inuidioso. Proinde tu, si me amas, caue posthac isto
me nomine compellaueris. Ceterum, Hector vir amicissime, ne
eadem sepe scribendo et te fatiges et nos obtundas, paulo liberius
apertiusque fabulemur necesse est.
Principio non tam sum ineptus vt a quoquam pluris quam sim
20 haberi studeam. Quanquam enim puero mihi dulces fuerint ante
omnia Muse, non tamen in hoe studiorum genere tam accurate
elaboraui, vt quicquam Apolline cedroque dignum e nostra possit
officina prodire. Itaque contentus mihi cantare et Musis, malui
nihil edendo latere quam inepte scribendo imperitiam meam pro¬
25 dere. Ii sua carmina ad omnia pulpita, omnibus in triuiis cantari
gaudeant, qui iuxta Horatium iudicis argutum nihil acumen for¬
midant, neque cum Cicerone recusant quo minus omnes omnia sua
legant. Nos cum Lucilio Siculis ac Tharentinis scribimus, si quid
tamen scribimus. At enim dices, Qui minus audeas tu quod hii
zo atque illi neque doctrina tibi neque eloquentia pares? Adde si
placet illud satyrici :

Scribimus indocti doctique poemata passim.
Et illud item alterius satyrici succine

Stulta est clementia, quom tot vbique
35 Vatibus occurras, periture parcere carthe.

Ego, mi Hector, istorum ineptam facilitatem ac (vt ita dixerim)
tentiginem odisse soleo, non imitari; qui precoces (nam sic illos
appellat Quintilianus) vbi vnum atque alterum poetam legerint, et
tentata Apollinis fistula nescio quid arguti sonare ceperint, ilico ad
40 scribendum repente prosiliunt, adeo sibi inepte placentes vt quicquid
produxerint non secus ipsi mirentur, ament, amplexentur quam
deformes simia filios. Nam si verum fateri fas est, quot Marsias,
quot Panas hac nostra tempestate videmus, qui ne ipsum quidem
Apollinem minimo (vt aiunt) dubitent prouocare? Et reperiunt
45 quidem isti plausores cantore dignos; inueniunt Midas suos, quo¬

13. Erasmum 0!, 14. persancto ac om. 0 18. fabulemur a: loquamur 0".

20. Quanquam a: Quamuis ©. fuerunt 0. 22. cedroque om. 0'.
23-25. Itaque . .. prodere om. Ot. 25. Ii a: hi 0. cantare 0. 29. quod
hii a: quam hi 01. 33. item...succine om. 0. 37. praecones 0'. illos a :
nos 0}, 39. ilico a: illi 0!. 40. repente om. 01.

22. cedro] Pers. 1. 42. gi. satyrici] Hor. Zp. 2. 1. 117.

26. Horatium] A.P. 364. 33. alterius] Juv. 1. 17, 8.

28 Lucilio] Cic. Fin. 1. 3. 7. 38. Quintilianus] Inst. 1. 3. 3.