1495] FROM ROBERT GAGUIN 147
fastidiosi stomachi causa mala valitudine laborantibus primis mensis
dantur. Irritant quidem gustum, parum conferunt alimenti.
Quod etsi verum est, tamen alios de me iudicium vt lubet facere
non impedio. Illud michi molestum est (te) plenam tue disertionis
venam in mee laudis exiguum riuum soluisse ; vt ad Nasice integri¬
tatem et Nestoris eloquentie splendorem me tantillum discipulum
et adhuc discentem efferres. Vis, Herasme, dicam ingenue que
sentio? Cogit dicendi artificium vberem vndique sibi ad eloquendum
materiem, nec facile suis limitibus cohibetur scaturiens semper et
profluum. Sed est, inquit Oratius, modus in rebus, sunt certi
denique fines. Vellem propterea, Herasme, in scribendis de me
laudationibus contractior fuisses, non luxuriasses ; non quod ruborem
michi laus effundat, sed quod quicquid supra meritum a dicente
prouectum est, assentationi aut mendatio datur. Verum itaque
scribam. Quantum per tuas litteras perque lyricas cantationes
coniectare licet, eruditum te iudico; quamobrem non minus tuam
amicitiam expecto quam tu meam. Studiorum enim similitudo
glutinum est caritatis. Ad quam si humanitas vlla, si doctrine
quippiam, vt ipse existimas, michi accessit, illud liberaliter edico,
patere tuo amori ad meum pectus et caritatem aditum non secus ac
meis amicis edium mearum valuas. Tolle verborum et blandimenti
tate, vt me ames si ita censes, sin secus, posthabeas. Vale.
Epistole .. Gaguini (1498), no. 71. anise
24 September (1495 ?)
[For the date see Ep. 43.]
ROBERTVS GAGVINVS HERASMO S.
LevameN michi doloris tue littere tantisper, dum eas legi, Herasme,
prestiterunt; sunt enim verborum structura non minus admirabiles
quam sententiarum maiestate prestantes. Quod orationis genus
ecclesiasticum hominem maxime decet, non illud lasciuum et blandi¬
ens verbis, gloriolas tantum aucupans, sine succo aridum, sine gratia
mellitum; ita vt cum eiusmodi longum aliquod opus lustraueris,
nihil desumpseris vitalis alimenti. Est eius rei frequens apud poetas
vicium; qui vna pro loci ratione fabula non contenti aliam super
48. 36. ames B: amas a. 44. 5. glorolas aß.
43. 23. Oratius] Sat. 1. 1. 106. printed in the De casa natalitia Tesu
28. lyricas cantationes] Carmen Hen- (Ep. 47), and afterwards included in
decasyllabum quo primum Herasmus Ga- Erasmus’ Epigrammata.
guinum nondum visum compellat, first 44. 1. doloris] Cf. GE. 77, 8.