OCR
1495] FROM ROBERT GAGUIN 147 fastidiosi stomachi causa mala valitudine laborantibus primis mensis dantur. Irritant quidem gustum, parum conferunt alimenti. Quod etsi verum est, tamen alios de me iudicium vt lubet facere non impedio. Illud michi molestum est (te) plenam tue disertionis venam in mee laudis exiguum riuum soluisse ; vt ad Nasice integritatem et Nestoris eloquentie splendorem me tantillum discipulum et adhuc discentem efferres. Vis, Herasme, dicam ingenue que sentio? Cogit dicendi artificium vberem vndique sibi ad eloquendum materiem, nec facile suis limitibus cohibetur scaturiens semper et profluum. Sed est, inquit Oratius, modus in rebus, sunt certi denique fines. Vellem propterea, Herasme, in scribendis de me laudationibus contractior fuisses, non luxuriasses ; non quod ruborem michi laus effundat, sed quod quicquid supra meritum a dicente prouectum est, assentationi aut mendatio datur. Verum itaque scribam. Quantum per tuas litteras perque lyricas cantationes coniectare licet, eruditum te iudico; quamobrem non minus tuam amicitiam expecto quam tu meam. Studiorum enim similitudo glutinum est caritatis. Ad quam si humanitas vlla, si doctrine quippiam, vt ipse existimas, michi accessit, illud liberaliter edico, patere tuo amori ad meum pectus et caritatem aditum non secus ac meis amicis edium mearum valuas. Tolle verborum et blandimenti tate, vt me ames si ita censes, sin secus, posthabeas. Vale. 44. From RoBERT GAGUIN. Epistole .. Gaguini (1498), no. 71. anise 24 September (1495 ?) [For the date see Ep. 43.] ROBERTVS GAGVINVS HERASMO S. LevameN michi doloris tue littere tantisper, dum eas legi, Herasme, prestiterunt; sunt enim verborum structura non minus admirabiles quam sententiarum maiestate prestantes. Quod orationis genus ecclesiasticum hominem maxime decet, non illud lasciuum et blandiens verbis, gloriolas tantum aucupans, sine succo aridum, sine gratia mellitum; ita vt cum eiusmodi longum aliquod opus lustraueris, nihil desumpseris vitalis alimenti. Est eius rei frequens apud poetas vicium; qui vna pro loci ratione fabula non contenti aliam super 48. 36. ames B: amas a. 44. 5. glorolas aß. 43. 23. Oratius] Sat. 1. 1. 106. printed in the De casa natalitia Tesu 28. lyricas cantationes] Carmen Hen- (Ep. 47), and afterwards included in decasyllabum quo primum Herasmus Ga- Erasmus’ Epigrammata. guinum nondum visum compellat, first 44. 1. doloris] Cf. GE. 77, 8. 20 VI VI Or ou