Verrem illo itinere vna esse licuisset, equidem magnam ex ea re
cepissem voluptatem, nonnullam etiam fortasse tu, vtrique vero
plurimum vtilitatis. Sane postquam acceperam tuum nuntium,
coepi hominem hortari, rogare, denique etiam obsecrare, vt permit¬
teret; post decessum vero ac repulsam acerrime est a nobis obiur¬
gatus de tanta inhumanitate. Sed quid agas? ita homo est. Non
ferendum, ni magis metus quidam (quanquam is subrusticus et
parum liberalis) quam maleuolentia foret in causa. Molestum tamen
genus hominum qui vbi nihil opus est, verentur, vbi opus est, minus
nihilo habent verecundiae. Nos egressi vrbem non minus horam
exspectabamus tuum aduentum, sedentes (vt iusseras) ad esseda. Non
venientem autem tacita cogitationis indignatione te verberabam,
quanquam equidem facile suspicabar te inuitum detineri ; sed tamen
non potui non succensere quod sis passus detineri. Tuas res hic ita
curo, vt aequum est pro nostra amicitia et a me fieri et a te sperari.
Commodus tibi erit Theodoricus ; habet aliquid vrbanitatis, in loco
te laudabit, rei familiari non erit inutilis, perpulchre callet culina¬
riam. Denique si erit oneri aut molestiae, facile extruseris, quippe
qui inuitus istuc accedat.
Quod iubes nos bono esse animo, fore enim vt tu non perpetuo
absis, grata mihi consolatio, quae non potest non ex amore proficisci.
Volo tamen super hac re meam sententiam te non latere, pauloque
altius lubet ordiri. Emirari, mi Erasme, nondum potui te de pro¬
fectione non solum neminem consuluisse, sed ne mecum quidem
quid ipse constituisses communicasse ; quum alterum tamen, hoc est
consulere, tuae fuisset prudentiae argumentum, alterum tuae in nos
beneuolentiae. Itaque neque prudentis neque amici videris functus
officio. Veruntamen tuum in nos amorem tua beneficia egregie
declarant, prudentiam quoque tum doctrina admodum singularis, tum
caetera tua facta satis indicant. Vnde arbitramur idcirco rem te
celasse, ne nos essemus impedimento, futuri vtique si praescissemus.
Dici non potest quam sim, mi Erasme, cupidus videndi te reducem
(quicum enim libentius viuam ?) verum ita vt in rem tuam sit iste
reditus, nec minus tamen honestus. Quid effugeris incommodi nemo
2, vtrique] From ll, 31-6, 49 in this new employment would affect this
letter and Ep. 34. 9-13 it may be con- project.
jectured that Erasmus and Herman 16. Theodoricus] Mr. Nichols sug¬
had planned to obtain leave to quit gests Francis Theodoric (Ep. 10). If