OCR
FROM WILLIAM HERMAN 129 1493] GVILIELMVS GOVDANVS ERASMO SVYO VIRO VNDECVNQVE DOCTISSIMO S. Verrem illo itinere vna esse licuisset, equidem magnam ex ea re cepissem voluptatem, nonnullam etiam fortasse tu, vtrique vero plurimum vtilitatis. Sane postquam acceperam tuum nuntium, coepi hominem hortari, rogare, denique etiam obsecrare, vt permitteret; post decessum vero ac repulsam acerrime est a nobis obiurgatus de tanta inhumanitate. Sed quid agas? ita homo est. Non ferendum, ni magis metus quidam (quanquam is subrusticus et parum liberalis) quam maleuolentia foret in causa. Molestum tamen genus hominum qui vbi nihil opus est, verentur, vbi opus est, minus nihilo habent verecundiae. Nos egressi vrbem non minus horam exspectabamus tuum aduentum, sedentes (vt iusseras) ad esseda. Non venientem autem tacita cogitationis indignatione te verberabam, quanquam equidem facile suspicabar te inuitum detineri ; sed tamen non potui non succensere quod sis passus detineri. Tuas res hic ita curo, vt aequum est pro nostra amicitia et a me fieri et a te sperari. Commodus tibi erit Theodoricus ; habet aliquid vrbanitatis, in loco te laudabit, rei familiari non erit inutilis, perpulchre callet culinariam. Denique si erit oneri aut molestiae, facile extruseris, quippe qui inuitus istuc accedat. Quod iubes nos bono esse animo, fore enim vt tu non perpetuo absis, grata mihi consolatio, quae non potest non ex amore proficisci. Volo tamen super hac re meam sententiam te non latere, pauloque altius lubet ordiri. Emirari, mi Erasme, nondum potui te de profectione non solum neminem consuluisse, sed ne mecum quidem quid ipse constituisses communicasse ; quum alterum tamen, hoc est consulere, tuae fuisset prudentiae argumentum, alterum tuae in nos beneuolentiae. Itaque neque prudentis neque amici videris functus officio. Veruntamen tuum in nos amorem tua beneficia egregie declarant, prudentiam quoque tum doctrina admodum singularis, tum caetera tua facta satis indicant. Vnde arbitramur idcirco rem te celasse, ne nos essemus impedimento, futuri vtique si praescissemus. Dici non potest quam sim, mi Erasme, cupidus videndi te reducem (quicum enim libentius viuam ?) verum ita vt in rem tuam sit iste reditus, nec minus tamen honestus. Quid effugeris incommodi nemo 2, vtrique] From ll, 31-6, 49 in this new employment would affect this letter and Ep. 34. 9-13 it may be con- project. jectured that Erasmus and Herman 16. Theodoricus] Mr. Nichols sughad planned to obtain leave to quit gests Francis Theodoric (Ep. 10). If Steyn and go together to some university; and that Herman was now anxious to know how far Erasmus’ this is correct, he can only have accompanied Erasmus on the journey, for in Ep. 35 he is in Steyn again. 5 =I en