OCR Output

1489 | TO CORNELIUS GERARD 117

multa litura opus est et castigatione plurima antequam quod condimus
edendum putabimus. Sed quid ego tanquam exigua tabella totum
orbem, breui epistola totam rhetoricae artis praeceptionem complecti 49
enitar, aut quid Mineruam (vt aiunt) docere, aut in syluam ligna ferre
pergo? Nosti Tullium, nosti Quintilianum, nosti Horatium, nosti
Gaufrelum; quam copiosa, quam praeclara huius artis ediderint
praecepta certe non es nescius; quae quisquis recte seruauerit, is
sane poeticum munus absolute confecit. At ne in epithetis quidem 45
aut sermonis blanditie palmam puto consistere. Ila enim in
Terentio Horatioque rarius, hanc in Persio, Sidonio nonnullisque
aliis eruditissimis tenuiter esse videbis. Adde Nasonem Tibullum¬
que Marone nostro multo quidem esse blandiores, at nequaquam illi
continuo palmam eripere. Itaque Hieronymum tuum, mi Corneli, 50
poetam quidem demonstrasti, sed nondum quo proficiscebare
peruenisti. Sed esto omnes vicerit; quae mea in Hieronymum
tuum iniuria est, si te canente solum illum priscorum seruare
vestigia, ego ex aduerso eum non solum, sed cum compluribus
aliis id agere contendi? Neque enim illi praetuli quenquam, neque 53
illum posthabui cuiquam.

Haec, mi Corneli, conflictantium more vel potius in palaestra
ludentium contulimus, imo iocati sumus.

Nunc tamen omisso quaeramus seria ludo.

Difficile dictu est Hieronymi tui, imo nostri, lectitanti carmina 60
quantae mihi voluptati sit tam praeclara, tam expressa veteris
eloquentiae monimenta superesse, eumque dignum omnino iudico
quem omnes, quibus charae sunt litterae, ament, colant, legantque.
Nescio tamen an omnibus, quos superstites video, eum praeferre
ausim, tum ob id causae quod facile sit epigrammata belle scribere, 65
tum ob vtriusque partis dubiam facientia carmina palmam. Rem
tamen nobis facies gratissimam, si caetera quoque Hieronymi aut
aliorum si quae sunt poemata ad nos commodato dederis. Pro
tuis cumulatissimis maximisque beneficiis gratias habeo, habeboque
dum viuam, quam maximas. Vale. 70

274, To CORNELIUS GERARD.

Gouda MS. 1323. f. 17 v°. (Steyn.)
(1489
ERASMVS CORNELIO SVO SALVTEM DICIT.
Qvanpo omnia, mi Corneli, quae abs te proficiscuntur, nos magnifice
(vt aequum est) literis tradimus, qum mutuae nostrae necessitudinis
43. Ganfredum LB.

43. Gaufredum] Geoffrey de Vino mediaeval universities than Horace’s
Salvo (Vinsauf), jl. 1200, an English- Ars Poetica. See DNB.
man. His Poetria nova, on the composi- 59. Nunc] cf. Hor. Sat. 1. 1. 27.
tion of poetry, was ranked higher in 66, dubiam] Juv. 11. 181.