OCR
1489 | TO CORNELIUS GERARD 117 multa litura opus est et castigatione plurima antequam quod condimus edendum putabimus. Sed quid ego tanquam exigua tabella totum orbem, breui epistola totam rhetoricae artis praeceptionem complecti 49 enitar, aut quid Mineruam (vt aiunt) docere, aut in syluam ligna ferre pergo? Nosti Tullium, nosti Quintilianum, nosti Horatium, nosti Gaufrelum; quam copiosa, quam praeclara huius artis ediderint praecepta certe non es nescius; quae quisquis recte seruauerit, is sane poeticum munus absolute confecit. At ne in epithetis quidem 45 aut sermonis blanditie palmam puto consistere. Ila enim in Terentio Horatioque rarius, hanc in Persio, Sidonio nonnullisque aliis eruditissimis tenuiter esse videbis. Adde Nasonem Tibullumque Marone nostro multo quidem esse blandiores, at nequaquam illi continuo palmam eripere. Itaque Hieronymum tuum, mi Corneli, 50 poetam quidem demonstrasti, sed nondum quo proficiscebare peruenisti. Sed esto omnes vicerit; quae mea in Hieronymum tuum iniuria est, si te canente solum illum priscorum seruare vestigia, ego ex aduerso eum non solum, sed cum compluribus aliis id agere contendi? Neque enim illi praetuli quenquam, neque 53 illum posthabui cuiquam. Haec, mi Corneli, conflictantium more vel potius in palaestra ludentium contulimus, imo iocati sumus. Nunc tamen omisso quaeramus seria ludo. Difficile dictu est Hieronymi tui, imo nostri, lectitanti carmina 60 quantae mihi voluptati sit tam praeclara, tam expressa veteris eloquentiae monimenta superesse, eumque dignum omnino iudico quem omnes, quibus charae sunt litterae, ament, colant, legantque. Nescio tamen an omnibus, quos superstites video, eum praeferre ausim, tum ob id causae quod facile sit epigrammata belle scribere, 65 tum ob vtriusque partis dubiam facientia carmina palmam. Rem tamen nobis facies gratissimam, si caetera quoque Hieronymi aut aliorum si quae sunt poemata ad nos commodato dederis. Pro tuis cumulatissimis maximisque beneficiis gratias habeo, habeboque dum viuam, quam maximas. Vale. 70 274, To CORNELIUS GERARD. Gouda MS. 1323. f. 17 v°. (Steyn.) (1489 ERASMVS CORNELIO SVO SALVTEM DICIT. Qvanpo omnia, mi Corneli, quae abs te proficiscuntur, nos magnifice (vt aequum est) literis tradimus, qum mutuae nostrae necessitudinis 43. Ganfredum LB. 43. Gaufredum] Geoffrey de Vino mediaeval universities than Horace’s Salvo (Vinsauf), jl. 1200, an English- Ars Poetica. See DNB. man. His Poetria nova, on the composi- 59. Nunc] cf. Hor. Sat. 1. 1. 27. tion of poetry, was ranked higher in 66, dubiam] Juv. 11. 181.