OCR Output

1488] TO SASBOUD 91

illum, in quo quosdam tibi flores, cum vna essemus, depinxeram :
qui quidem nescio quo pacto ad nos nuper rediit. Qua in re quid
mihi mali tua pene parauerit incuria, haud facile dixerim ; siquidem
qui illum abs te deferebat Henricus, aiebat te asseruisse a me tibi 15
venditum esse ; quod quam alienum a vero sit, ipse non es nescius.
Inficiabar itaque ego, vt debui, vehementer, fecique tandem fidem
rem aliter atque acceperat se habere.

At tu, Sasboude, sodalium meorum carissime, caue te adeo huic
pingendi artificio dedas, vt literarum tibi cura recedat. Scis certe 20
quid hinc iam abiturus mihi pollicitus sis, et qua lege libros a me
poeticos susceperis ; videlicet vt totum te literarum amori studioque
dedicares. Quod quidem yt spopondisti, (si) seruare curaueris,
rem facies pro meo erga te amore non iniucundam, tibi autem
summae et vtilitati et voluptati futuram. Sin tuae salutis incurius 25
minime feceris, me quidem, qui tua incommoda aeque atque mea
doleo, acerbo maerore affeceris ; tu vero perpetuo perieris. Possem
tibi, nisi me temporis epistolaeque prohiberet angustia, memorare
quamplurimos, et quidem e nostris, qui iam quid gloriae literae,
quid dedecoris habeat imperitia experti, maxima quidem sed sera 30
afficiuntur poenitentia, quod aptum literarum studio adolescentiae
tempus inter digitos fluxisse conspiciant. Itaque et tu, Sasboude
suauissime, dum integra tibi floreat aetas, formicae exemplo tibi
parare contende quod senium tuum oblectet alatque; adolescens
collige quo senex gaudeas. Atque id vt studiosius conficias, 35
operaepretium est vt aetatis tuae intemperantem libidinem, si non
penitus arcere potes (nam id vix hominis est), saltem modereris
atque coerceas. Quid dicam intelligis.

Hisce de rebus satis. Vt valeas, quid istic rerum actites, quid
tibi sententiae sit, quid ex me velis, aut certe si quid aliud quod 40
mea scire intersit, me quamprimum literis certiorem reddas, etiam
. atque etiam rogo. Vale, Sasboude mi suauissime; quaeso vt cum
bene agi tecum senseris, mei coniunctissimi quondam sodalis, nunc
aeque amantissimi facito memineris.

23. si add. LB. 43. tecum LB. : mecum 0!

12, depinxeram] Opmeer (Op. Chron.
i, p. 438) records that Erasmus had
some skill in painting, and mentions
a picture by him of Christ on the
Cross, belonging to Cornelius Musius
(1500-1572), Provost of the convent
of St. Agatha at Delft (cf. Bleiswyk,
Beschryv. d. Stadt Delft, pp. 364 and 695¬
702). It bore the inscription—

Haec Desiderius (ne spernas) pinxit

Erasmus,

Olim in Steinaeo quando latebat
agro.
Among Erasmus’ epigrams are some
couplets attached to pictures, perhaps
of his own painting.

16. venditum] Mr. Nichols points
out that to sell anything would have
violated the rule of the order which
forbade the possession of private pro¬
perty.

32. inter digitos] Cf. Ep. 15. 52.