OCR Output

1487 | TO ELIZABETH 75

fugiente faelicitate; mutante fortuna vices animum mutant et ipsi,
Quod certe et apte et erudite ille poeta nobis cecinit, qui dixit :

En ego non paucis quondam munitus amicis, 15
Dum flaret velis aura secunda meis :

Vt fera nimboso tumuerunt aequora vento,
In mediis lacera puppe relinquor aquis.

Sed te, Elizabeth amicissima, non in eorum te esse numero iam sole,
vt aiunt, clarius perspectum habeo, quam vnam in tanto omnium 20
rerum tumultu, in tantis fortunae meae incommodis mihi et esse et
fuisse semper reliquam intelligo, quae tuum in me amorem nunquam
intermiseris. Quare si officiorum studio tibi ex aequo contendere
minime possum, amoris tamen literarumque vicissitudine nunquam

a te sum superandus. Et si tu rebus non longe anteibis, ego certe 25
animo ac voluntate posteriorem me fieri non sinam. Et si meis
fidem sermonibus non habes, fac periculum ; efficiam, si quid potero,

yt quanti te faciam intelligas. Vale semper.

9

8. To PETER GERARD

Vita Erasmi p. 186. (Steyn.)

Lond, xxxi. 20; LB. App. 470. (1487.)

[After the entry into Steyn. The references to Servatius, who is evidently
mentioned for the first time, and to amended fortune point to the happier
frame of mind of the period of probation.

For Peter Gerard of Rotterdam, Erasmus’ elder brother by nearly three years,
see App. 1. He was presumably at this time in the monastery of Sion near
Delft (ii. 67), and therefore easily accessible, since there was a close connexion
between Sion and Steyn, see App. 2. In 1498 Erasmus inquires affectionately
for his brother (Epp. 78 and 81); but in later life wrote of him with great
bitterness; and at his death, which occurred before 1528 (Lond. xxiii. 9:
LB. 922), he felt no regrets. Cf. also Ep. 330. 1on.]

ERASMVS ROTERODAMVS DOMINO PETRO GERMANO SVO $S.

IrANE totum fratrem exuisti? Itane prorsus Erasmi tui tibi cura
recessit ? Scribo, mando, remando, iterum atque iterum expostulo,
sciscitor ex familiaribus tuis isthine profectis; neque litterarum
habent quidquam, neque mandatum vllum ; tantum te recte valere
aiunt. Nihil isthoe quidem mihi auditu iucundius, sed tu idcirco 5
nihilo magis tuo officio functus es. Vt ego tuam pertinaciam video,
procliuius factu credo vt ex cote lac quam ex te aliquid literarum
eliciamus. Et vbi quaeso, mi Petre, pristina illa tua in me beneuo¬
lentia et vetus ille non vulgaris sed fratre dignus amor? Itane
subito ex Mitione transisti in Demeam? Itane animo in nos factus 10
es alieno? Quid enim aliud suspicari possum? Si tantillum

2. 21. tantis correxi : tantae OL

2.14. poeta] Ovid. Ep. Pont. 2. 3.25-8. 3. 1. cura recessit] Verg. Aen. 2. 595¬
G2