OCR
1487 | TO ELIZABETH 75 fugiente faelicitate; mutante fortuna vices animum mutant et ipsi, Quod certe et apte et erudite ille poeta nobis cecinit, qui dixit : En ego non paucis quondam munitus amicis, 15 Dum flaret velis aura secunda meis : Vt fera nimboso tumuerunt aequora vento, In mediis lacera puppe relinquor aquis. Sed te, Elizabeth amicissima, non in eorum te esse numero iam sole, vt aiunt, clarius perspectum habeo, quam vnam in tanto omnium 20 rerum tumultu, in tantis fortunae meae incommodis mihi et esse et fuisse semper reliquam intelligo, quae tuum in me amorem nunquam intermiseris. Quare si officiorum studio tibi ex aequo contendere minime possum, amoris tamen literarumque vicissitudine nunquam a te sum superandus. Et si tu rebus non longe anteibis, ego certe 25 animo ac voluntate posteriorem me fieri non sinam. Et si meis fidem sermonibus non habes, fac periculum ; efficiam, si quid potero, yt quanti te faciam intelligas. Vale semper. 9 8. To PETER GERARD Vita Erasmi p. 186. (Steyn.) Lond, xxxi. 20; LB. App. 470. (1487.) [After the entry into Steyn. The references to Servatius, who is evidently mentioned for the first time, and to amended fortune point to the happier frame of mind of the period of probation. For Peter Gerard of Rotterdam, Erasmus’ elder brother by nearly three years, see App. 1. He was presumably at this time in the monastery of Sion near Delft (ii. 67), and therefore easily accessible, since there was a close connexion between Sion and Steyn, see App. 2. In 1498 Erasmus inquires affectionately for his brother (Epp. 78 and 81); but in later life wrote of him with great bitterness; and at his death, which occurred before 1528 (Lond. xxiii. 9: LB. 922), he felt no regrets. Cf. also Ep. 330. 1on.] ERASMVS ROTERODAMVS DOMINO PETRO GERMANO SVO $S. IrANE totum fratrem exuisti? Itane prorsus Erasmi tui tibi cura recessit ? Scribo, mando, remando, iterum atque iterum expostulo, sciscitor ex familiaribus tuis isthine profectis; neque litterarum habent quidquam, neque mandatum vllum ; tantum te recte valere aiunt. Nihil isthoe quidem mihi auditu iucundius, sed tu idcirco 5 nihilo magis tuo officio functus es. Vt ego tuam pertinaciam video, procliuius factu credo vt ex cote lac quam ex te aliquid literarum eliciamus. Et vbi quaeso, mi Petre, pristina illa tua in me beneuolentia et vetus ille non vulgaris sed fratre dignus amor? Itane subito ex Mitione transisti in Demeam? Itane animo in nos factus 10 es alieno? Quid enim aliud suspicari possum? Si tantillum 2. 21. tantis correxi : tantae OL 2.14. poeta] Ovid. Ep. Pont. 2. 3.25-8. 3. 1. cura recessit] Verg. Aen. 2. 595G2