non vsurpatum, quum primum scribere coepisset, et aeditis libellis
innotescere. ‘Quis enim’ inquit, ‘quenquam mortalium Amorem
audiuit appellari ?’, id quod Graecis significat épacpds.
De libris porro suis, quos in omni vita conscripsit innumeros, qua 550
sacros qua prophanos, coniunetim et vniuersim aedundis, vir mode¬
stissimus nihil moriens statuit, opinatus futurum vt cultioribus
quotidie emergentibus ista sua scripta facile negligerentur. Caeterum
quum Hieronymus Frobenius et Nicolaus Episcopius typographi
sensissent ea a studiosis in eo ordine simul collecta desiderari, quem 555
ipse quum viueret ad Ioannem Botzhemium et postremo ad Hectorem
Boeotium suarum Lucubrationum Catalogum recensens indicauit,
videlicet iis primum coniunctis quae vel ad institutionem literarum
vel ad pietatem pertinent, tum moralibus, deinde apologiis, et vltimo
loco recognitis autoribus suas partes implentibus, obsequendum 560
studiosis rati, rem ausi sunt quum magnificam tum omnium fauore
dignam ; nulla nec sumptuum nec laborum magnitudine deterriti,
quicunque tandem sequeretur euentus, modo vt voluminum Erasmi
tomos conficerent, autoris Catalogum ad Hectorem Boeotium tanquam
recentiorem potissimum sequuti; adiectis etiam ab Amerbachio suo 565
quibusque loco iis, quae postea idem ille Erasmus elucubrauit;
omisso tamen decimo tomo, non nisi alios autores ab ipso recognitos
complectente: in quibus seorsum successu temporum excudendis
etiam suam operam studiosis iidem chalcographi pollicentur, si modo
aequum experti fuerint lectorem. Quae aeditio quum ob alia magni 570
facienda est, tum ob hoc quod tanti literarum antistitis existimationi
consulit, ne quis aut animo nocendi aut quaestus studio, gratiam
videlicet Erasmici genii captans, deinceps aliquid illi tribuat quod
ipse non scripsit (id quod viuente eo factum scimus) aut tanquam
suum non agnouit, aut etiam agnitum minime aeditione dignum 575
existimauit. .
Seletstadii, calendis Iuniis, Anno a Christo nato m. D. XL.