OCR
1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 71 non vsurpatum, quum primum scribere coepisset, et aeditis libellis innotescere. ‘Quis enim’ inquit, ‘quenquam mortalium Amorem audiuit appellari ?’, id quod Graecis significat épacpds. De libris porro suis, quos in omni vita conscripsit innumeros, qua 550 sacros qua prophanos, coniunetim et vniuersim aedundis, vir modestissimus nihil moriens statuit, opinatus futurum vt cultioribus quotidie emergentibus ista sua scripta facile negligerentur. Caeterum quum Hieronymus Frobenius et Nicolaus Episcopius typographi sensissent ea a studiosis in eo ordine simul collecta desiderari, quem 555 ipse quum viueret ad Ioannem Botzhemium et postremo ad Hectorem Boeotium suarum Lucubrationum Catalogum recensens indicauit, videlicet iis primum coniunctis quae vel ad institutionem literarum vel ad pietatem pertinent, tum moralibus, deinde apologiis, et vltimo loco recognitis autoribus suas partes implentibus, obsequendum 560 studiosis rati, rem ausi sunt quum magnificam tum omnium fauore dignam ; nulla nec sumptuum nec laborum magnitudine deterriti, quicunque tandem sequeretur euentus, modo vt voluminum Erasmi tomos conficerent, autoris Catalogum ad Hectorem Boeotium tanquam recentiorem potissimum sequuti; adiectis etiam ab Amerbachio suo 565 quibusque loco iis, quae postea idem ille Erasmus elucubrauit; omisso tamen decimo tomo, non nisi alios autores ab ipso recognitos complectente: in quibus seorsum successu temporum excudendis etiam suam operam studiosis iidem chalcographi pollicentur, si modo aequum experti fuerint lectorem. Quae aeditio quum ob alia magni 570 facienda est, tum ob hoc quod tanti literarum antistitis existimationi consulit, ne quis aut animo nocendi aut quaestus studio, gratiam videlicet Erasmici genii captans, deinceps aliquid illi tribuat quod ipse non scripsit (id quod viuente eo factum scimus) aut tanquam suum non agnouit, aut etiam agnitum minime aeditione dignum 575 existimauit. . Seletstadii, calendis Iuniis, Anno a Christo nato m. D. XL.