praesentissimi perspicacissimique ingenii magis admiror quam quiduis
aliud. Nullum enim arbitror fuisse multis iam seculis qui iudicio 465
plus valuerit, id quod consummatae eruditioni postremo omnium
contingere solet. Quibusdam visus est non satis esse Ciceronianus,
ad structuram et verba Tullianae dictionis omnia seuere exigentibus.
Sed ipse stilum apertum, extemporalem, purum, facilem, et argutum
semper amauit; vocabulis quibusdam vti coactus est Christianae 470
religionis materiae quam tractabat seruientibus. Neque enim pro¬
babat eorum superstitionem, qui verius inanes modulos quosdam
antiquitatis referunt quam sententias densas et praestantes. Sane
fatemur seculum Ciceronis fuisse purissimum et imitatione dignum,
ac proinde magnam felicitatem si quis sinceram illius temporis, quo 475
lingua Latina maxime floruit, phrasim assequatur, Et quibusdam
rem belle procedere cernimus, nec inuidemus. At proferant nobis
in medium tot tamque vtilia scripta, tam sancta, tam cordata, quot
ab Erasmo Christianus orbis accepit, et cum illis sentiemus ac
Ciceronianos etiam a pietate sanctimoniaque praedicabimus. 480
Horum librorum magnam partem Basileae in aedibus Frobenianis
in monte diui Petri sitis, partem etiam Friburgi Brisigauorum elucu¬
brauit. Ad hoc enim oppidum, in ditione fratris tui regis Ferdinandi
positum, monitu Bernardi a Gles cardinalis Tridentini cum sarci¬
nulis suis migrare coactus est, verentis ne quid illi accideret Basileae 485
mutato sacrorum cultu ; quae tamen res longe placidius transacta est
magistratuum prudentia quam multi diuinabant, nemine ex vniuerso
numero sacerdotum per contumeliam attacto. Friburgi primum in
aedibus illis magnificis habitauit, quas auus tuus diuus Maximilianus
pro senectutis suae nido per Iacobum Villingerum suae Maiestatis 49°
a thesauris parari quondam sibi iusserat. Deinde propriam domum
emit. At quum ab illustrissima sorore tua Maria Hungariae regina,
quam tu ab obitu amitae tuae Margaretae prouinciis inferioris Ger¬
maniae gubernandis praefecisti, in Brabantiam reuocaretur, et Ecele¬
siasten suum prius esset aediturus, vt praesens adesset dum excuditur 495
in officina, ac operi colophonem (quod aiunt) adderet (nam nescio
quid ad calcem restabat adtexendum) ; simul vt coeli mutatione reli¬
quias morbi pertinaciores discuteret, vendita domo Basileam cum
vniuersa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat,
post septimum annum reuersus est, ad Hieronymum Frobenium 500
amicum veterem hospes gratissimus diuertens, hoc consilio vt
recuperata bona valetudine et absolutis iis quae habebat in manibus
nauigio per Rhenum in inferiorem Germaniam descenderet. Interim
articularis morbus, qui aliquandiu conquieuerat, rursus hominem
corripit et miseris modis vexat, vt se loco mouere nequiret, frustra
coelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primum qua¬