OCR
1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 69 praesentissimi perspicacissimique ingenii magis admiror quam quiduis aliud. Nullum enim arbitror fuisse multis iam seculis qui iudicio 465 plus valuerit, id quod consummatae eruditioni postremo omnium contingere solet. Quibusdam visus est non satis esse Ciceronianus, ad structuram et verba Tullianae dictionis omnia seuere exigentibus. Sed ipse stilum apertum, extemporalem, purum, facilem, et argutum semper amauit; vocabulis quibusdam vti coactus est Christianae 470 religionis materiae quam tractabat seruientibus. Neque enim probabat eorum superstitionem, qui verius inanes modulos quosdam antiquitatis referunt quam sententias densas et praestantes. Sane fatemur seculum Ciceronis fuisse purissimum et imitatione dignum, ac proinde magnam felicitatem si quis sinceram illius temporis, quo 475 lingua Latina maxime floruit, phrasim assequatur, Et quibusdam rem belle procedere cernimus, nec inuidemus. At proferant nobis in medium tot tamque vtilia scripta, tam sancta, tam cordata, quot ab Erasmo Christianus orbis accepit, et cum illis sentiemus ac Ciceronianos etiam a pietate sanctimoniaque praedicabimus. 480 Horum librorum magnam partem Basileae in aedibus Frobenianis in monte diui Petri sitis, partem etiam Friburgi Brisigauorum elucubrauit. Ad hoc enim oppidum, in ditione fratris tui regis Ferdinandi positum, monitu Bernardi a Gles cardinalis Tridentini cum sarcinulis suis migrare coactus est, verentis ne quid illi accideret Basileae 485 mutato sacrorum cultu ; quae tamen res longe placidius transacta est magistratuum prudentia quam multi diuinabant, nemine ex vniuerso numero sacerdotum per contumeliam attacto. Friburgi primum in aedibus illis magnificis habitauit, quas auus tuus diuus Maximilianus pro senectutis suae nido per Iacobum Villingerum suae Maiestatis 49° a thesauris parari quondam sibi iusserat. Deinde propriam domum emit. At quum ab illustrissima sorore tua Maria Hungariae regina, quam tu ab obitu amitae tuae Margaretae prouinciis inferioris Germaniae gubernandis praefecisti, in Brabantiam reuocaretur, et Ecelesiasten suum prius esset aediturus, vt praesens adesset dum excuditur 495 in officina, ac operi colophonem (quod aiunt) adderet (nam nescio quid ad calcem restabat adtexendum) ; simul vt coeli mutatione reliquias morbi pertinaciores discuteret, vendita domo Basileam cum vniuersa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat, post septimum annum reuersus est, ad Hieronymum Frobenium 500 amicum veterem hospes gratissimus diuertens, hoc consilio vt recuperata bona valetudine et absolutis iis quae habebat in manibus nauigio per Rhenum in inferiorem Germaniam descenderet. Interim articularis morbus, qui aliquandiu conquieuerat, rursus hominem corripit et miseris modis vexat, vt se loco mouere nequiret, frustra coelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primum quaon o ©