1524 | COMPENDIVM VITAE ERASMI 51
Anglos beneuolentiam sibi conciliauit ob id praesertim, quod
spoliatus in littore Douariensi non solum non vltus sit iniuriam,
sed mox emisit libellum in laudem regis et totius Angliae. Tan¬
dem e Gallia magnis promissis reuocatus est in Angliam; quo 120
tempore nactus est amicitiam Archiepiscopi Cantuariensis. Vbi
promissa non apparerent, petiit Italiam; cuius adeundae desiderio
semper arserat. Egit paulo plus quam annum Bononiae, iam ver¬
gente aetate, hoc est ferme quadragenarius. Inde contulit se Vene¬
tias et edidit Adagia ; inde Patauium, vbi hibernauit; mox Romam,
quo iam fama celebris ac plausibilis praecesserat. Raphaeli, Card.
S. Georgii, praecipue charus fuit. Non defuisset ampla fortuna,
nisi mortuo rege Henrico vir et successore viti amicorum literis
amplissima pollicentibus reuocatus esset in Angliam. Ilie decre¬
uerat reliquum aetatis peragere; verum vbi ne tum quidem prae- 130
starentur promissa, subduxit se in Brabantiam, inuitatus in aulam
Caroli nune Caesaris, cui consiliarius factus est opera Ioannis
Siluagii, Cancellarii magni. Caetera sunt tibi nota.
Mutati cultus rationem reddidit in libello primo quo respondit Leicis
sycophantiis. Formam ipsi describetis. Valetudo semper fuit tenera ;
vnde crebro tentabatur febribus, praesertim in quadragesima ob pi¬
scium esum, quorum solo odore solebatoffendi. Ingenium erat simplex;
adeo abhorrens a mendacio vt puellus etiam odisset pueros mentientes
et senex ad illorum aspectum etiam corpore commoueretur. Linguae
inter amicos liberioris, nonnunquam plus quam sat esset; et saepe 140
falsus non poterat tamen amicis diffidere. Putidulus erat, neque
quidquam vnquam scripsit quod ipsi placeret; ac ne facie quidem
propria delectabatur, vixque extortum est amicorum precibus vt
se pingi pateretur. Dignitatum ac diuitiarum perpetuus contemptor
fuit, neque quidquam habuit prius otio ac libertate. Candidus aesti- 145
mator alienae doctrinae, et fautor ingeniorum vnicus si fortuna
suppetisset. In prouehendis bonis litteris nemo magis profecit,
120, in Ola: ad 0? 132. nune om. a. 134. primo 0: priore a. Var
respondet 0? 135. .Formam 0? : : formam 01: formam a. describens a.
136. crebro 0: sepe a. 137. Solet a, I4I. neque... 142 scripsit 0: nun¬
quam quicquam scripserat a.
132. nunc] Merula notes that either
Vienna manuscript, in spite of the
nunc or tunc could be read in the
contrast with #bi in line 133, the in¬
original; tune is plainly impossible.
C£. p. 19. 25. The word is missing in
the Vienna manuscript.
134. Mutati cultus] Apologia... nihil
habens neque nasi neque dentis .. . qua
respondit . . inuectiuis . . Lei. Antwerp.
M. Hillen. 1520. ff. F'v°. and G. Not
in LB.
135. describetis] Merula’s reading
makes better sense than that of the
junction being addressed to Erasmus’
executors. But it is noticeable that
both attach the words to the preced¬
ing sentence ; it is first separated by
Scriverius. Beatus Rhenanus supplies
the description in iv. 529 seq.
138. abhorrens . . . liberioris] taken
almost verbally from the Spongia,
written in the summer of 1523. LB.
X, 1663 F-16644.