OCR
1524 | COMPENDIVM VITAE ERASMI 51 Anglos beneuolentiam sibi conciliauit ob id praesertim, quod spoliatus in littore Douariensi non solum non vltus sit iniuriam, sed mox emisit libellum in laudem regis et totius Angliae. Tandem e Gallia magnis promissis reuocatus est in Angliam; quo 120 tempore nactus est amicitiam Archiepiscopi Cantuariensis. Vbi promissa non apparerent, petiit Italiam; cuius adeundae desiderio semper arserat. Egit paulo plus quam annum Bononiae, iam vergente aetate, hoc est ferme quadragenarius. Inde contulit se Venetias et edidit Adagia ; inde Patauium, vbi hibernauit; mox Romam, quo iam fama celebris ac plausibilis praecesserat. Raphaeli, Card. S. Georgii, praecipue charus fuit. Non defuisset ampla fortuna, nisi mortuo rege Henrico vir et successore viti amicorum literis amplissima pollicentibus reuocatus esset in Angliam. Ilie decreuerat reliquum aetatis peragere; verum vbi ne tum quidem prae- 130 starentur promissa, subduxit se in Brabantiam, inuitatus in aulam Caroli nune Caesaris, cui consiliarius factus est opera Ioannis Siluagii, Cancellarii magni. Caetera sunt tibi nota. Mutati cultus rationem reddidit in libello primo quo respondit Leicis sycophantiis. Formam ipsi describetis. Valetudo semper fuit tenera ; vnde crebro tentabatur febribus, praesertim in quadragesima ob piscium esum, quorum solo odore solebatoffendi. Ingenium erat simplex; adeo abhorrens a mendacio vt puellus etiam odisset pueros mentientes et senex ad illorum aspectum etiam corpore commoueretur. Linguae inter amicos liberioris, nonnunquam plus quam sat esset; et saepe 140 falsus non poterat tamen amicis diffidere. Putidulus erat, neque quidquam vnquam scripsit quod ipsi placeret; ac ne facie quidem propria delectabatur, vixque extortum est amicorum precibus vt se pingi pateretur. Dignitatum ac diuitiarum perpetuus contemptor fuit, neque quidquam habuit prius otio ac libertate. Candidus aesti- 145 mator alienae doctrinae, et fautor ingeniorum vnicus si fortuna suppetisset. In prouehendis bonis litteris nemo magis profecit, 125 M VI n 120, in Ola: ad 0? 132. nune om. a. 134. primo 0: priore a. Var respondet 0? 135. .Formam 0? : : formam 01: formam a. describens a. 136. crebro 0: sepe a. 137. Solet a, I4I. neque... 142 scripsit 0: nunquam quicquam scripserat a. 132. nunc] Merula notes that either Vienna manuscript, in spite of the nunc or tunc could be read in the contrast with #bi in line 133, the inoriginal; tune is plainly impossible. C£. p. 19. 25. The word is missing in the Vienna manuscript. 134. Mutati cultus] Apologia... nihil habens neque nasi neque dentis .. . qua respondit . . inuectiuis . . Lei. Antwerp. M. Hillen. 1520. ff. F'v°. and G. Not in LB. 135. describetis] Merula’s reading makes better sense than that of the junction being addressed to Erasmus’ executors. But it is noticeable that both attach the words to the preceding sentence ; it is first separated by Scriverius. Beatus Rhenanus supplies the description in iv. 529 seq. 138. abhorrens . . . liberioris] taken almost verbally from the Spongia, written in the summer of 1523. LB. X, 1663 F-16644.