est in patriam. Gerardus accepto tristi nuncio coepit aegrotare ac
paulo post mortuus est. Vterque decessit non multo supra annum 45
quadragesimum. Tres tutores instituit quos habebat fidissimos.
Horum praecipuus erat Petrus Winckel, tum ludi litterarii magister
Gaudae. Legauit rem mediocrem, si tutores bona fide adminis¬
trassent. Itaque ablegatus est in Buscum-ducis, quum iam satis
maturus esset academiae. Verum illi academiam metuebant, quod 5
statuerant puerum religioni alere.
Tlic vixit, hoc est perdidit, annos ferme tres in aedibus Fratrum,
vt vocant ; in quibus tum docebat Romboldus. Quod genus homi¬
num iam late se spargit per orbem, quum sit pernicies bonorum
ingeniorum et seminaria monachorum, Romboldus, qui mire ada- 55
mabat ingenium pueri, coepit eum sollicitare vt suo gregi accederet.
Puer excusabat inscitiam aetatis. Hic exorta peste, quum diu
laborasset febri quartana, reuersus est ad tutores, iam stylo quoque
satis prompto ex aliquot auctoribus bonis parato. Vnus tutor
perierat peste; caeteri duo re non admodum bene gesta coeperunt 6o
agere de monasterio. Adolescens languens febri, quae supra annum
illum tenuerat, non abhorrebat a pietate; caeterum a monasterio
abhorrebat. Itaque sinunt diem ad cogitandum. Interim tutor
subornat qui pelliceant, qui minitentur, qui perpellant animum
imbecillem. Atque interea repererat locum in monasterio canoni- 65
corum qui vulgo vocantur regulares, in collegio quod est iuxta Delft,
dicto Sion; quae domus est principalis eius capituli. Vbi dies
venisset respondendi, respondit prudenter adolescens: se nondum
scire neque quid esset mundus, neque quid esset monasterium, neque
quid esset ipse: proinde videri consultius vt adhuc annos aliquot 7o
agat in scholis, donec sibi notior esset. Haec quum videret con¬
stanter dici ab adolescente, statim infremuit Petrus: ‘Ergo’ inquit
‘frustra laboraui qui talem locum tibi magnis precibus pararim.
Tu es nebulo, non habes spiritum bonum. Abdico tutelam tuam.
Vide vnde alaris.’ Adol. respondit se accipere abdicationem, et ea 75
esse aetate vt non opus sit tutoribus. Vbi vidit se minis nihil pro¬
ficere, subornat fratrem, qui et ipse tutor erat, negociatorem. Is
blanditiis agit. Accedunt instigatores vndique. Habebat sodalem,
qui prodidit amicum. Et vrgebat febris: nec tamen arridebat
monasterium, donec forte fortuna viseret monasterium eiusdem $o